Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.
PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817
119 numerorum, tertia vero amictum gentis avitum ostendit, addita praeterea tabula geographica, silum regionum, per Magyaros olim inhabitatarum, monstrans. Edidit etiam plura, ad paedago- gicam spectantia, nimirum: Olvasásra való könyv, — első évi oktató az irás , olvasás és rajzolás kezdetének ABC-jével. — Női tan. Pesth. 1847. — Falusi földmivelők oktatója. Ibidem. Huc refer etiam plures dissertationes in Tudományos Gyűjtemény, praeterea duo manuscripta, quae in cimelio ecclesiae szentessiensis custodiuntur, quorum unum thomis duobus exhibet historiam Ecclesiae reformatae szentessiensis, aliud thomis qua- luor historiam ecclesiasticam fraternitatis békesbanaticae. Natus autem fuit an. 1772. d. 9. Dec. in Vésztő, pago comitatus békes- siensis, litteris nutritus Debrecini et Jenae. Redux factus est pastor ecclesiae Szentessiensis, iuxta lielv. formulam, cui ab anno 1799—1853. diem 25. Martii cum laude praefuit, eodem nimirum die et anno ad coelestia translatus, Cgit etiam post fata Steph. Juhász Seniorem tractus békés-banatici longe meritissimum, sodalem item academiae hungaricae ab epistolis. Michael Alvinczi. Ladisl. Brassay. Joannes Dán y i. Job Georg. K older er. Georgius Fazekas. Pastor ecclesiae reformatae in N,- Káló et tractus eiusdem Senior, an. 1846. mortuus. J o se ph. K o c z a n. VDMinistrum lielv. Conf. egit in Ador- jánháza, postea vero in Ajka. Obiit an. 1846. aetatis 78-o. Samuel Ben kő, Nagy—Sarló barsiensis. Anno 1799. ad Fazekas-Varsánd ordinatus. Joh. Rojko, neosoliensis. Vitteberga venit Jenám, liinc vero patriae ndditus, primum in instituto maiorum puellarum neosoliensi egit docentem, mox Conrcctorem. Schemnicium postea accitus gymnasii eialis rector factus est, anno 1840. tumulo illatus. Joseph Gye ni ss e. Dán. Záborszky, de eadem, nobilis tluirociensis. Absoluto in patria, nimirum Schemnicii et Sopronii curriculo studiorum, Yittebergam primum, postea Jenám adiit. Reversum Summe Yen. Marlinus Hamaljar an. 1800. d. 25. Aug. ad ecclesiam patriam ordinavit, unde serius Martinopolim discessit. Christianus Tremmel, soproniensis an. 1773. die 28. Julii natus. Ante discessum ad exteros Köszegini egit scholae rectorem, posleaquam vero Jena redisset, ubi biennio est versatus, anno 1802. per Stephanum Nagy ad ecclesiam bettelsdor-