Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817

113 anne Genersich, quocum serius etiam litterarium fovere com­mercium non destitit, fideles magistros nactus. Posterior ad le­cturam utilium librorum animum eius incitans hac re plurimum contulit, quo ingenium adolescentis indies bellius formaretur. Kesmarkino Miskolcinum est digressus atque expleto hic, ob magyaricam linguam, anno uno, iterum unde venerat, rediit. Ascendit tandem, humanioribus rite imbutus, Posonium, atque in hoc Musarum domicilio ila profecit, ut inter discentes et di­ligentia et ingenio pares sibi haberet paucos, meliorem nemi­nem. Hic constitutus condidit inter condiscipulos societatem germanicam, imitatus Joannem Kis, qui Sopronii similem huic, luingaricam tamen aliquot annis prius excitavit. Perorabantur in ea opera classica, elaborabantur dissertationes, fingebantur carmina, opera haec per sodales singulos libere vellicaban­tur, meliora memoriae causa protocollo inserebantur. Nos, qui aliquando ipsi etiam similis collegii fuimus socius, quantumnam illa ad formanda ingenia iuvenum emoliendosque mores confe­rant, grati recognoscimus. Posonii constitus saepius pro con­cione dixit, imo exequias etiam Rectoris gymnasii Clar. Georgii Sztrecsko soluta et ligata ornavit oratione. Et hoc fuit primum opus Glaczianum, typo mandatum. Cum Fabry et Szabel, ambo Stephani, onomaslicon suum celebrarent, typis subiecit poema : „Ein Wort über die Erziehung.“ in quo defectus modernae educationis acriter non minus, quam ingeniose perstringuntur, ita ut tum iam ex ungue leonem cognoscere liceret. Nec mirum. Jam Ium enim cum Salzmannio, paedagogorum aevi illius prin­cipe, litterarium fovere coepit commercium. — Anno 1796. de­nique, itineri ad Germanos, se accingens, Jenám venit, ubi prae­ter Griesbachii, Paulusii, Sclnitzii, Fichtii, Langii, Schmidtii utriusque, Woltmanni, Vogtii et Loderi Collegia, quorum erat auscultator diligenlissimus, cum Samuele Bredeczky, Paulo Jo- zeffy et Zacharia Veszter, orbi erudito mature erepto, amicum pangens foedus, in melioribus litteris pulcherrimos fecit profe­ctus. Sequenti iam anno Schnepfenlalium, cuius dudum maxima ardebat cupiditate, ad Salzmannum suum properavit. Exceptus est amicissime eique ilico paedagogia in instituto oblata, quam promtus acceptavit. Operabatur in hac laborum palaestra annis fere septem atque hic etiam plurimos paedagogici argumenti edidit libros, quibus nomen suum nominibus celeberrimorum educatorum sociavit , et quidem : Familiengemälde und Erzäh­lungen 11. Th. Gotha 1799. — Der zufriedene Jacob. Lipsiae 1799. — Unterhaltungsbuch der kleinen Familie von Grünthal 3 Th. Lipsiae 1800—1801. — Das rothe Buch oder Unterhalt 8

Next

/
Thumbnails
Contents