Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817

Ill Ebeczk quinque anni quadrantibus praefuit, unde in locum na­tivitatis an. 1798. d. 25. Dec. cum probatico evocatus, quo fe­liciter dicto in locum Andreae Gyurcsek pro ord. YDMinistro electus atque Schemnicii per Mart. Hamaliar sacris ordinibus fuit adornatus an. 1799. d. Febr. Obiit an. 1841. d. 17. Aug. aetatis 72 , muneris 42, ob oculorum debilitatem, imprimis sub vitae finem opera diaconorum usus. Eo pastoratum tenente ba­silica csabensis an. 1806. strui coepta, anno 1824. d. 29. Junii solenniter fuit inaugurata. Habuit in munere collegas ab anno 1799—1815. Michaelem Miletz, 1815—1818. Michaelem Bo- szy, 1818—1841. Joannem Haan, parentem nostrum in cineri­bus etiam venerandum. Ferd. Mich. Martini. Georg. Nagy. Joseph us Kolmár. Tractus komaromiensis iuxta helv. formulam Senior, orator disertus. Concinnes eius sacras edi­dit ante aliquot annos Samuel Vári Szabó, sub titulo : „kathed- rai tanítások.“ Steph. Kalmár. Paulus V á r a d i. Emericus Kádas, pastorem H. C. in N. Harsány et tra­ctus Baranyensis Seniorem egit. Blasius Molnár. Gregorius Toth. Andi*. Eva. Redux in gymnasio helv. Conf. rimaszom- batensi Professor creatus est. Franc. Borza, fuit VDMinister H. Conf. in Jdka, in Co­mitatu posoniensi. Bartol. Por. Steph. Berecz. Steph. Kaszap, ab an. 1797. pastorem secundarium egit in Rima-Szombat. Josephus Márton. Patrem habuit Stephanum , helv. Confessionis ministrum in Iszka Szent-György, qui est pagus Comitatus albensis, ubi noster an. 1771. lucem primam conspe­xit. Jena reversus aliquandiu Professorem egit in gymnasio aug. Conf. add. leutschoviensi, ubi moralem christianam et scien­tias naturales docuit, sed cum praecipue ad philologiam exco­lendam propenderet, mox abdicato publico munere Viennam se recepit atque privatum egit linguae magyaricae praecepto­rem, factus subseque litteraturae magyaricae in universitate scientiarum viennensi extraordinarius professor, qua talis mem­bra etiam noMIis thurmae praetorianae hungaricae, imo ipsos

Next

/
Thumbnails
Contents