Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.
PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817
107 Paulus Magda, Eruditissimus vir natus fuit Rosnoviae an. 1770. d. 29. Jun. atque post reditum ab exteris primum quidem instituti csetnekiensis ad latus Tsischii adiunctus evasit, dein fere in omnibus gymnasiis evangelicorum in Hungária, nimirum Gö- mörini, Leutsclioviae, Neosolii, Sopronii, Sáros-Patakini, imo et Karloviczii apud graeci ritus non unitos, postremo vero Szarvas- sini in solo Békessiensi egit Professorem, hic rude donatus tandem apud generum Rdum Mikus Nyíregyházáé an. 1840. est mortuus. Praeter complura programmata et dissertationes eruditas, quae praecipue in „Felső Magyarországi Minerva“ lucem viderunt, Statisticam Hungáriáé an. 1832. et Oeconomiae ruralis philosophiam an. 1833, illam theutonico, hanc magyarico idiomate concinnatam edidit. Erat etiam eruditae societatis patriae sodalis ab epistolis. Vir fuit magnae eruditionis, docuit clare et libere, ast cum invalesceret „consiliis melior, sed viribus aegra senectus“ disciplinae manutenendae minus aptus, munere decedere tutius ei visum est. Vilii. Kalmár. Job. Kramer. Joh. Fieger. Jenae an. 1794. d. 16. Mart, diem supremum obiit. Carol. S vaj dl er. Joh. Winterlich. Lad isi. Potyond, Redux in Bük sacrorum ministrum egit. Pau lus Kl an icz a y. Jenae in Julio anni 1793. mortuus. Sam. Rafanides, Lissovia N.-Hont. patre itidem Samuele VDMinistro an. 1773. d. 30. Aug. natus, quem tamen aetatis 4-to amisit. Studiorum fundamenta iecit in patria, postea Schemnicium missus, eadem Posonii uberius excoluit. Jenae morabatur biennio, redux vero ad ecclesiam Felső Rakonczensem est ordinatus an. 1795. Daniel Zabrak, ex Comitatu komaromiensi. Studuit Posonii, postea paedagogum egit in aula Balth. Pongrácz de Ovár Jena redux ad ecclesiam Szákonyensem est ordinatus, quam An. 1801. cum Csikvandensi permutavit. Ladisl. Milecz, Fajkürtino Barsiens. Terminatis in patria, nominatim Cremniczii, Schemniczii, Neosolii, Modrae, Sopronique scholis, Jenae didicit, reducem vero complures nobiles familiae paedagogum habuere, donec an. 1802. ad latus Michaleczkii Samsqphazam ordinaretur. Mic.b. Győr». Petr. Rereczk. Steph. Gangol.