Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PRAEFATIO

9 tuberniis patriis insignes fuerunt, atque in Germaniam delati, hic sedem fixerunt, neque amplius patriam, bellis intestinis agitatam, adierunt, quorum tamen posteri, per diversas theutoniae plagas dispersi, hodiedum supersunt. Periodus tertia ab An. 1780—1817, sive usque ad tertium iubilaeum reformationis et sopitum plene bellum gallicum exten­ditur. Cum vero hac aetate favente partim edicto tolerantiali magni Josephi II partim sub alis art. 26 comitiorum An. 179 V, celebratorum multae in patria nostra aut e cineribus exsurrexerint, aut novellae plantatae fuerint ecclesiae evangelicae, praesertim in oris a Tureis recuperatis, nihil mirum, plures, quam antea, e iuvenibus hungaris muneri sacro animum adplicuisse atque co­piosiore numero exteros adiisse. Quarta denique periodus concluditur annis 1817—1858. quam memorabilliorem reddit, quod hac eadem mensae gratuitae beneficium, ad populares quoque nostros M Ducum saxo-Vima- riensium benevolentia extendi iusserit. Quod iam reliquum est, VOS, VIRI amplissimi, directores Academiae consultissimi, quibus libellum praesentem inscribere ausi sumus, opusculum hoc leni paternoque excipite animo. Deus o. m. faveat conatibus vestris, servet in saecula faustas, imo glo­ria in dies augeat illustres saxonicas domos, optimisque quibus­vis favoribus cumulet academiam ienensem, precatur Csabae apud Békessienses A. D. 1858 dieb. Jan. Nominum Vestrorum cultor devotus Aug. Ludovicus Haan.

Next

/
Thumbnails
Contents