Eöttevényi Nagy Olivér: A Győr Szab. Kir. Városi Ág. Hitv. Evang. Keresztyén Egyházközség története keletkezésétől 1904. december 31-ig. Győr 1905.
V. Ujabb üldözések. A folytonos sérelmek kora.
41 A 26. törvénycikk pedig, elhagyva némely, bennünket közelebbről nem érintő részletét, így hangzik: „Ad haec templa quoque per Augustanae et Helveticae confessioni addictos aedificata et ritu catholico necdum reconciliata, per certos commissarios eisdem assignanda; in aliis vero locis, juxta benignam suae iiiajestatis resolutionem, loca pro aedificancíis templis, scholis et parochiis erigendis, pro commoditate eorundem Augustanae et Helveticae confessioni addictorum per eosdem commissarios designanda, ordine infrascripto decernuntur... In aliis vero comitatibus, veluti in . . . Jaurinensi... siquidem de praesenti essent in actuali usu omnium fere templorum ibidem habitorum: ideo eadem pro actualibus eorundem possessoribus, usuanda relicta sunt. Practerea in confiniis regni et quidem... in generalatu Jaurinensi: Jaurini... Augustanae confessioni addictis, liceat aedificare suis surnptibus templum imum in suburbio, in loco per eosdem commissarios designando... Templa demum, in quorum actuali possessione iidem Augustanae et Helveticae confessioni addicti defacto sunt: modo praevio prae manibus eorundem una cum parochiis et scholis proventibusque eorundem, propter bonum pacis, ut nimirum quiete et pacifice vivant, relinquuntur; usu sepulturae et campanarum, pro catholicis ibidem degentibus, aeque ac ipsis, libero relicto. Interea vero nec catholici, ministris Augustanae et Helveticae confessioni addictis, nec vero horum sequaces plebanis catholicis, ad mentem articuli ll.anni 1647 . solvere obligentur. Omnibus porro magnatibus et nobilibus in regno degentibus, in arcibus et solitis residentiis suis, pro ritu cujusque professionis, oratoria et sacella aedificare et dotare liberum sit. Posthac vero, nullae templorum scholarumque et parochiaruni occupationes, vel exercitii turbationes, ab utrinque sub poena in art. 8. Wladislai decreti 6. expressa, fiant. Per hancque articularem concessionem iisdem Augustanae et Helveticae confessioni addictis, ulterior praetensionum suarum via, in futuris diaetis instantias suas promovendi (non obstantibus cleri et aliorum secuHorum catholicorum