Breznyik János: A Selmecbányai Ágost. Hitv. Evang. Egyház és lyceum története 16. sz. (Selmecbánya, 1883)
Harmadik fejezet: - Eberhard Mátyás meghivatása
Egregii Domini Yicini et, Fratres nobis observandissimi. Post salutem. officiosam nostri commendationem. Arbitramur easdem Dom. vestras non latere, quomodo Sathan, per sua quaedam verbo dei contraria membra, pastores et profess ores puri verbi d o m in ici confession is Augustanae e medio nostrum propellere sa tagat, qui ,jam primum in aggravatione, tandem reaggravatione sunt convicti, jam exspectant moesti superaggravationem, exindeque brachium saeculare, vigore cuius tam in personis quam in rebus suis puniri et damniűcari se exspectant. Cum autem certo sciamus, easdem Dom. vestras suos habere internuntios apud Sacr. Caesar, et Reg. Mattem, inter quos et dnus Leouhardus Tilesius (Körmöcbányái városi jegyző) exspeditus est, et sine messoribus et operariis vineae domini, veremur ne ipsa vindemia Christi depopuletur, easdem Dom. vestras officiosissime rogamus, velint pro gloria uominis divini mutuam nobiscum et cum comitatibus Liptho, Árva et Trentziniensi habere intelligentiam, seorsumque nomine Dom. vestrarum peues parochos tam vestros, quam nostros, et praetactorum comitatuum ad Sacr. Caes. Maj. 1 itéras suas dare ; ut Majestas sua non curata rabie Telegdiui, quam coepit. f a c e r e erga p i o s verbi Christi m i n i s t r o s istarum partium, ipsam aggravationem simul et reaggravationem usque adventum suum felicem in hoc regnum Hungáriáé vel usque conventum generalem dnorum Regnicolarum différé clementer jubeat. Nos etiam eosdem comitatus sine mora requiremus, ut literis credentionalibus a nobis simul ad suam Caes. Matem datis, praefatus Duus. Tilesius nomine nostro interpellet pro conservandis pastoribus nostris. Quod et easdem Dom. vestras pro salute sua et liberorum suorum facturos non diffidimus. Praeterea significavit nobis Dnus. Tobias Maler, civis Cremuiciensis nomine earuudem Dom. vestrarum de praestando contra impetus hostis turcae voluutatem auxilio, quod ubi senserint eaedem Dom. vestrae esse necessarium, nobis ocyssime significent; nolumus enim tam