Breznyik János: A Selmecbányai Ágost. Hitv. Evang. Egyház és lyceum története 16. sz. (Selmecbánya, 1883)

Harmadik fejezet: - Egyházi viszonyok 1528-1600-ig

i 59 tiones, ad haue ipsam rem accomodatas. Postea gratia­rurn actione et beuedictione tota actio concludit.ur. Quod si vero non sunt communicantes, concio col­lecta et benedictione coucluditur. Aliis vero diebus, in quibus non fit publica concio, utpote die Lunae, Mercurii et Yen er i s, postquam sonitu campanae populus convocatus est, offi­cium ipsum hoc modo peragitur. Loco introitus cauitur psalmus germanicus ex Can­tionali (in quadragesima, aut Antiphona aliqua, aut Re­spon.sorium) ad tempus accommodatus, Kyrie, Et in terra, collecta germauice. Deinde coram altari, versa facie ad populum, recitatur ex Bibliis caput cum brevi summario, cui subjicitur symbolum Nicaeuum germauice, et cantio pro conservatione verbi Dei et pace ? collecta et beue­dictio germanice. Item fit die Sabbathi excepta lectioue Biblica. De officio vespertino. Deus in adjutorium. Sequuutur Psalmi usitati latine, una cum antiphonis, capitulo, responsoriis, hyntnis, antiphona, magnificat, col­lecta et benedicamus. De Catechismo. Diligenter instituitur apud nos utriusque sexus juveutus ab ecclesiae ministris in Cate­chismo. De feriis. Ab usitatis laboribus abstiuet populus et ferias agit die dominica. Célébrât et diem Paschatis, Peutecostes et Nativitatis Christi, unum quemlibet cum duobus sequentibus diebus. Praeterea observât diem cir­cumcisionis, epiphaniarum, conversionis Pauli, purifica­tionis, annunciationis, visitationis et nativitatis Mariae, asscensionis, et transfigurationis Domini, apostolorum omnium, siugulorum seorsim, item Johannis Baptistae, decollatiouis Johannis, Mariae Magdalenae et Michaelis. De sponso, s p o n s i s puerperis et mortui s. Contrahentes matrimonium apud nos publice, praesentibus honestis hominibus, célébrant sponsalia. Deinde procla­mantur e suggestu, postea sollemni ritu, iu templo pub­lice copulautur per ecclesiae ministrum. Sequenti die et

Next

/
Thumbnails
Contents