Breznyik János: A Selmecbányai Ágost. Hitv. Evang. Egyház és lyceum története 16. sz. (Selmecbánya, 1883)

Harmadik fejezet: - Egyházi viszonyok 1528-1600-ig

Dei, lit Deo serviamus. Sed tarnen docemus, hiiic novae obedientiae non esse confidendum, quasi per eam mere­amur remissionem peccatorum iustitiainque et vitam aeter­nara coram Deo. Manifesta est enim sententia Christi, cum feceritis omnia, dicite: Servi iuutiles sumus. Luc. 17. et ad Eph. II. G-ratis salvati estis per fidem, et non hoc ex vobis cet. Chrisost. ad. Galat. cap. 5. Nihil opus habemus illis legalibus; sufficit enim fides ad hoc, ut donet Spiritum s. et per hune justitiam, multaque insuper et magna dona. Hilarius iu Psalm 52. Jesus, ut saepe diximus, ipso nomine salutaris est. Lex autem ex Sion non luit salutaris, opere quidem vivificans, sed non justificans ex fide. VIII. De ecclesia. Ecclesia est coetus visibilis audientium, credentium et amplectentium purani et in­corruptam doctrinam Evangelii et utentium sacrameutis ita, ut a Christo sunt instituta, iu quo coetu Deus per ministerium est efficax, et multos ad vitam régénérât, cui iu hac vita adjuneti sunt multi, non renati, sed tau­tum de doctrina cousentientes. Haec definitio confirmatur clarissimis dictis, videlicet Joh. 10. Oves meae vocem meam audiuut. Esai 24. Aperite portas, et iugrediatur gens justa, custodiens veritatem. Eph. 5. Christus dilexit ecclesiam et sanctificavit eam mundatam lavacro aquae per verbum. Cum autem certum sit, in nostris ecclesiis puram doctrinam proponi, et sacramenta administrari legitime, sitque consensus in doctrina in omnibus locis; affirmamus, sine omni arrogantia, nos esse cives et membra verae ecclesiae, et falso accu sari haereseos et schismatum: sic enim Dominus ait Joh. 15. Si praecepta mea servaveritis, mauebitis in dilectione mea. Et ibidem; Vos amici mei estis, si fece­ritis, quaecunque praecipio vobis. Eph. 5. Ecclesia sub­dita est Christo in omnibus. Quia vero adversarii nostri doctrinam Evangelii, formam et usum sacramentorum corrumpunt, et pios homines interflciunt, docemus, illos non esse Ecclesiam Dei, sed illuni coetum, de quo Christus inquit : Joh. 8.

Next

/
Thumbnails
Contents