Rosenauer Károly: A Beszterczebányai Á. H. Ev. Gymnasium története. Besztercebánya 1876.
A beszterczebányai ev. gymnasium mint egyházi intézet 1678-tól a legújabb időkig.
99 IIa azon néhány elszórt vonást egybeállítjuk, melyek Simonides szellemi képének korrajzát előtüntetik, úgy találjuk, hogy ezen férfi kiváló tudományos Vir celebris moritur, foribus l'unesta cupressus Imminet, et lacrymae tristia corda rigant. Quid causae? Ali timeo tam tristia dicere fata: Paulus Simonides limina nostra fugit. Ergone iam fulcrum pubis cecidit stúdiósáé, Quod ludo patriae spesque deeusque fuit. Heu aestas lugubris! Heu tristia tempóra veris, In qucis Simonides funera moesta parit. Liber at a luctu, tristique dolore solutus Haeres fit vitae, quae bona semper érit." „His paucis funus viri cl. doct. d. Pauli Simonidae, praeceptoris fidelissimi fletibus irrorat Gabriel Balassowitz a. 1. c. Neogr." „Paulus Simonides, magni spes magna Johannis, Qui confessoris nomine clarus erat, Binos cum quinquagenis compleverat annos Vitae, quae semper plena laboris erat. Bis decies et sex annos fideliter artes Ingenuas pubem Neusolidum docuit. Annos bis denos rectoris munere functo Huic socium curae me voluere patres. Nunc vero linquens multis mihi charior orliem Collegis luctum conciliavit acrem; Qui res communes potuisset saepe iuvare Virtute et studiis et pietate sua. Nobiscum merito lacrymas schola fundit acerbas, Ac vere magno nunc gemit orba viro. Quis tibit pensabit decus hoc et tale scholarum, Rectorem clarum voce animoque gravem ? Ecquis fautorem reddet patremque iuventae, In nostra sudat quae modo rite schola? Paulus Simonides vicit iam tristia fata Aeterni placito consilioque dei. ('briste tarnen clemens tua nos manus inelyta servet; A cathedris nostris omue repelle malum!" „Venerando et aeterna memoria digno nomini Sinionidesiano parentare voluit Friedericus Korb." Huc vos collegae, iuvenes, puerique scholares Huc et vos cives, huc et amica cohors! Huc vos Hungariaeqne viri docti veterani, Huc vos discipuli, conveniatis atri! Prendite cuncti nunc nigras cum syrmate vestes, Et facie lugubri currite Neusolium! Maturate pedes et vos, concurrite cives Moenia uam nostrae sunt labefacta scholae. Nec gemitus tantum et lacrj marum solvite rivos, Sed feriatis utra pectora vestra mauu. Mortuus est etenim facundus et integer ecce Rector Neosolidum terque quaterque bonus, Vir pius et sapiens, doctriua Paulus ubique, Et patiens semper, consilioque gravis.