Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

75 et continuus naturae cursus; hoc ipsum et naturae lumen , quod in homine post tristissimum protoplastorum nostrorum lapsum reman­sit, ostendere, commendare intimareque nobis cum divo Paulo apo­stolo intendit. Quantum e contra damnorum, incommodorum tam in ecclesiasticis, quam in politicis atque oeconomicis ministeriis ac dispensationibus drcixticci sive rerum inordinatae confusiones hac­tenus genuerint, gignant pariantque in dies, res ipsa, nostro privato publicoque damno et incommodo , tam dato, quam accepto, probe nos, proh dolor! edocet. Nec est, ut annales patrum super hoc labo­riose perquiramus; nostri nos parietes edocent, Deo sufficientes a nobis gratiae agi, referri, profecto minus possunt; haberi tamen pro posse semper debebunt, quod pro mediocri adhuc in ordinis ac de­cori observatione ecclesiolas nostras clementer conservare, pro sua erga nos bonitate dignatus est ad hoc usque tempus, Interim vero non sine magno animi dolore fateri certe cogimur, plurimos excessus et defectus correctione aut prorsus ablatione tam necessarios , quam dignos fieri, quos satanas, dei et hominum osor infensissimus et implacabilis ecclesiae Chrisi hostis, dormientibus ac dormitantibus hominibus, hinc inde serpentes passim in ecclesiis, tam a partibus docentium quam discentium et auditorum , spargit spargendosque subinde minatur, Proinde operae pretium esse duximus, ad quartam diem de­cembris futuri mensis nunc volutati anui supra millesimum et sex­centesimum decimi tertii in oppidum Szered, comitatus posoniensis, ex vicinorum fratrum consensu, generalem indicere cogereque syno­dum, hisce cumprimis de causis. Primo, ut honori et cultui divino eo ipso inserviatur. Deinde, ut inordinati et prohibiti excessus et defectus, si omnino tolli non poterunt, tamen corrigantur et coar- ctentur. Provideri porro et de fratrum legitima ordinatione debebit, quorum suos nonnulli deo sacrandos ordines jam dudum desideratos, desideriose admodum exspectant. Ne autem avoţiiaa vitio nostra divino honori dictata futura congregatio laboret, sumemus in manus pro examinandis et ordi­nandis fratribus locum de persona Christi, ubi considerandae erunt istae quaestiones: 1.) Quis sit incarnatus? R.: Deus, homo factus, Joh. 1, 25. — 2.) An duae naturae, divina scilicet et humana, in Christo unitae, in incarnationis actu manserint, maneant mansurae que sint integrae ? — 3.) Qualis illa sit unio et quomodo facta ? —

Next

/
Thumbnails
Contents