Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
73 50. Pathai István levele Kanizsai Pád fi Jánoshoz; Pohoncz, aug. 25. 1613.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pál fi Caniswum; 25. aug. 1613..) Charissime fiii, salve Est mihi, qui perferat literas meas ad te, sed otium plane ad scribendum nullum, adeo, ut liaec quoque, quasi fugiens Sabariam (magna et inevitabili patroni nostri necessitate actus) profecturus scribo. Promisisti te ad nos venturum, ideo- que ad tuum adventum differo ea, quae scribenda essent. Juvenis ille, qui suam juvenculam uxorem dimittere vult, si juramento affirmaverit , se a decennio rem non habuisse cum sua uxore, nec habere spem ullam, poterit tua ipsius auétoritate solvi, juvenculae vero libertas alteri nubendi conferri; sed in ecclesia propter evitandum scandalum, res cum declaratione causae promulganda est, quod eos pudeat. Ecclesiasticae enim omnes causae et necessitates honestae et salubres sunt. Reliqua praesenti. Quaeso venias, nam res magni momenti tecum communicandas ad tuum adventum reservo. Bene diuque vale, mi fili, cum tuis. Datum Rohonczii postridie Bartholomaei, tuus sine dolo Stephanus Pathainus. Kiilczim: Eximiae eruditionis laude ornatissimo viro, domino Joanni Paulidi Canisaeo, ecclesiae papcnsis ministro fidelissimo et reliquarum ecclesiarum in districtu eodem collectarum seniori vigi- lantissimo/clomino et filio suo charissimo. (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti múzeumban.) 51. Pathai István levele Kanizsai Pá/fi Jánoshoz; Szólónak, oct. 12. 1613.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Canisaeum; 12. oct. 1613.) S. D. P.. Ob inopinatum tabellarii discessum cogor ad te nimis breviter et tumultuario stylo scribere, nolens occasionem transmittendarum literarum negligere. En mitto convocatorias vet /tmv