Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
72 49. Patliai István levele Kanizsai Pálfi Jánoshoz; Rohoncz, aug. 6. 1613.. {Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Canisaen m; 6. aug. 1613..) Reverende domine et fiii charissime, salve plurimum. Ternas jam ad te do literas, tuis tabellariis altum interim silentium fővén tibus ; an ad te perlatae sint, nescio. Ad dominosejaurienses unas, binas ad dominum Stepbanum Földesium, binas et ad nostrum Sú- rium dedi, de quibus plane nihil audio. Quaeso, prima quaque occasione data,me edoceas, an acceperis fasces literarum mearum et in quo statu sit negotium ecclesiae ^auriensis. Dominus Valentinus Hatos propediem ad me certum suum legatum missurus est cum literis et quadam pecuniae summula; per eum commode poteris mihi tuas literas avide spectanti satisfacere. Juvenes isti, praesentium exhibitores, rectorem scholae Gsíamariensis Rohoncztűm comi- Qv tati sunt, arbitrati, hic suis studiis optime consultum iri. Verum nostra adhuc schola, quae celebri sua fama excitavit multorum animos, est in herba. Spem habemus, fidem nondum apprehendimus. Ad vos profecti sunt, vestras salutaturi musas, quos ut benigne admittatis ac fraternitatis gremio fovere velitis, peto. Rectorem ipsorum apud me detinebo, donec ipsi,9d-eo providente, clarior affulgeat dies. Ego valeo, laudetur£deus, ut et tu valeas diutissime et bellissime , cum tuis omnibus, ex animo cupio. Dominum Basilium Fölső, dominum Seraphi et reliquos, qui nobis bene cupiunt, salutes ex me osculo sanctae fraternitatis. Dat» Rohonczii 5.>4ug. an. 1613. tuus sine dolo Stephanus Pathalhus. c Killczim: Perdocto humanissimoque viro, domino Joanni Pau- lidi Canisaeo, celebris ecclesiae pUpensis ministro fidelissimo et ecclesiarum in districtu papensi verbo dei collbctarum seniori vigilan- tissimo^k. ™ - H'tvcwbj '>rve.-rM, tr&mU(Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti mu zeumban.)