Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

67 hanc sententiam, mi fili, ut piam et fidelem, minime damno. Judi­cium laudo; at in eo videris rem non exacte ponderasse, quod ma­trimonium in sola carnis commixtione consistere arbitratus es; nam hac ratione et adulterium matrimonium fieret, et scortatores dice­rentur conjuges, fierent et spurii heredes. Meo videre, fuit inter eos conjugium et ligamen, quod solvi NB. certis rationibus nequit. Hoc ita esse patet ex definitione matrimonii, quod est legitima maris et feminae, consensu partium accedente, et juramento (seu quovis alio solenni promisso , prout consvetudo gentis fert) intercedente, con­junctio, ad propagationem seminis, adjutorium vitae et evitationem illegitimae commixtionis, instituta. Consensus accesserat juramento solidatus, adjutorium non defuit; ergo matrimonium , sed fine fru­stratum. Tres sunt partes constituentes matrimonium : consensus, fides, commixtio carnis; quarum nulla, per se considerata, perficit matrimonium, sed si conjunguntur, perficiunt. Si nulla harum adfue­rit, nullum est conjugium; si una defuerit, ratione et judicio diri­mendum ; sed de his satis. Jube itaque eos ad synodum venire, ut et ministerii auctoritas, et personarum, judicio ecclesiae causa eorum , dijudicata, honor, adversus calumniatores, testimonialibus ecclesiae literis, praemuniantur. Novissimis tuis literis certiorem me facis de discessu domini Stephani Bofcske^, sed quo se receperit, non scri­bis, quod equidem scire volebam. Scribis item, in locum illius suc­cessisse dominum Stephanum Rasorium. Deus bene vertat et ipso­rum laboribus benedicat. Arnen. Deinde de honestissima tua voca­tione subjungis ad ministerium ecclesiae @jamariensis quaerisque a me instrui, an parendum censeam. Mi fili, gratulor tibi ex animo et precor in dies feliciora. Vocatio quidem illa honesta est, nec inutile^- fore dixerim. Sed ab hac ecclesia, cujus pia vocatione tejîfeus in numerum praedicatorum adscivit, tibi nec cito, nec temere disceden­dum consulo. Si enim celebrem hanc ecclesiam, cujus honesta voca­tione promotus es, desereres, vix eliminandum ingratitudinis argu­mentum de te ipso praeberes; deinde in acie constitutus es aijiomi- no; illic tibi militandum, hic adversus errores dimicandum. Quid de te diceretur , si clavum in medio navigationis labore abjiceres? ad portum ergo navis deducenda, ut tui laboris vestigia et fidelita­tis insignia maneant in bene disposita ecclesia. Mei laboris vix ve­stigia supersunt, tu coepisti restituere, dici non potest, quantopere gaudeam , si manseris (manebis autem me consultore) meum gau­' 5*

Next

/
Thumbnails
Contents