Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

214 gere. Sed novit deus viam justorum, iter autem impiorum et sedi­tiosorum peribit. Ergo rogemus dominum exercituum, vigilantissi- mum illum patremfamilias, ut aprum in medio vineae suae lascivi­entem, vites eruentem et palmites veri illius vitis ore spumante denteque frendenti decussantem, vel compescat, vel extra sepem vineae suae propellat. Rogemus communi voto conjunctisque gemi­tibus, ut animos suorum conciliet spiritu unionis et catena charitatis membra corporis Christi arctissime colliget, tueatur et protegat ad­versus omnia satanae molimina. Nec dubito, quin dominus et pastor ecclesiae pudefaciat adversarios veritatis nostrae, ac dissipet infa- tuetque consilium ipsius Achitophel. Nos sequamur consilium domini per viam vocationis nostrae. Tuum consilium, fili, de loco et tem pore synodi mihi placet, idem ipse quoque consilium agitabam animo, quod accessione consilii tui firmatui ^ sequendum proposui, deo viam aperiente et moderante. En itaque 4. paria convocatoria- rum ad te mitto, quae tu mature perferri cures ad dominos seniores; ad dominum Casparum unas transmisi, nihilominus oblata aliqua occasione tu quoque scripto brevi illum edoceas et moneas, ne aliquo modo frustremur. Sed quid ? de futuris meditor, praesentem autem corporis imbecillitatem ambigua spe fero. Pungitivus dorso meo infixus dolor, lethali amaritudine in dies magis ac magis spi­randi libertatem premens, diuturnioris vitae usuram mihi negare videtur, ni deus, ex immensa sua misericordia, inclinatam vitae meae spem erigat et potenti manu restituat. Tibi, dum spiro, gra tulor, tuisque omnibus affectu charitatis felicia quaeque precor. Unicum senectutis meae solatium secundum deum, sociam vitae tuae salutat, verae charitatis osculo et felicem partum precatur; si autem vestri conjugii pignus vitae hujus labyrinthum ingressum est, vivat, diu^ vivat,felicissime,, vivat.deo, sibi, vobis et ecclesiae vivat. Amen. Valete, mea desideria. Dat. Veszprémii 4. april. 1620. tuus sine dolo Stephanus Pathainus. ^ 0 (Másolatból. Acta reiigionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti múzeumban.)

Next

/
Thumbnails
Contents