Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
Külczím: Reverendo multisque nominibus honorando, nec non excellenter erudito viro, domino Joanni Paulidi Canisaeo ctc. (Másolatból. Acta religionaria protestant! um ia Hungária tom. III. a nemzeti múzeumban.) 117. Pathai István levele Kanizsai Pálfi Jánoshoz; Veszprém, jun. 30. 1618.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Canisaeum; 30. jun. 1618..) Salutem in domino. Ego laudetur deus salvus redii meosque incolumes inveni; si tu salvus tuos bene valentes salutasti, est quod tibi gratuler et invicem bene precemur. Iste bonus juvenis, Benedictus Hereg, vel potius Petrus Várallyai, mihi sane, si ex sententia omnia, quae intendimus, obvenirent, non placet. Videtur enim currere sola desperationis et gulae solicitudine actus. Verum sua importunitate extorquet a me licentiam : sum coecus in ipsius eruditione et fidelitate perspicienda; metuo, ne licentia abutatur. Tu apud me multum vales i ejum tu emiseris, Tecum sentio : en itaque meum chirographum cum sigilli impositione ad te mitto, scribe illi licentiatorias. Dominus Isaacus dixerat, cum Komarinum iter adornarem, se hic mansurum ad meum adventum; sed non perstitit, venia non accepta, discessit, pueros omnes fere dimisit, schola deserta per ingratum cuculum reddita. Achates ipsius, qui mecum Komarii fuit, ne tantum quidem gratiae vult facere, ut crastinae diei ceremoniis praeesse velit: conspirarunt nescio quo spiritu acti. Dominus Stephanus Körösi maturet adesse, vel loco sui mittat aliquem studiosorum, qui deducendorum funerum officia perficiat et ceremoniis praesit. Deus tecum in omni tuo opere. Arnen. Datum Veszprémii ultimo jun. an. 1618. tuus sine dolo Stephanus Pa- thainus. Külczím, : Eximio salvatoris et domini nostri Jesu Christi servo, eruditionis ac pietatis laude ornatissimo viro, domino Joanni Paulidae Canisaeo, ecclesiae papensis ministro fidelissimo et districtus ejusdem seniori vigilantissimo, fratri in domino charissimo et filii loco colendo. (Másolatból. Acta religionaria protestantium ia Hungária tom. III. a nemzeti múzeumban.) 13*