Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

too 97. Ágost. vall. ev. kerületi gyűlés; tartatott Semptén nov.23.1616. (Acta conventus aug. conf. evang. districtualis Semptaviae 23. nov. 1616. celebrati.) Összehívó levél: Gratia et pax dei patris, merito filii acquisita, cum regimine spiritus sancti foveat corda vestra. Arnen. Exercitia nostra universalia iterum aggressuri, spiritus sancti gratia adjuti, habituri sumus generalem nostram synodum Synta- viae ad 23. diem nov., exercitium vero nostrum theologicum habi­turi de aeterna filiorum dei praedestinatione. Proinde humanissimi domini ordinandi, sic etiam venerabiles ac reverendi domini eccle­siarum ministri, ita sese praeparare debebunt, ut apti tam ad respon­dendum , quam ad quaerendum inveniantur; acta quoque contu­bernii nostri in protocollon congesta publice repetentur, cum cano­nibus ungaricis et articulis solnensibus. Reverendi fratres, qui ordi­nes suos jam assumserunt, literas suas testimoniales a contubernio petere debebunt sub sigillo contubernii; si quae lites in parochiis suis invenirentur, sedem ecclesiasticam concernentes, debebunt appellari. Et sic etiam magnates, nobiles et circumspecti viri eccle­siarum tutores et fautores, cum omnibus auditoribus in communi, quam honestissime invitari et pro auxilio contubernii implorari. Quod ad cetera, tempus et dies nos docebunt. Rogatas proinde ve­stras venerabiles ac reverendas dignitates et serio adhortatas, ex officio nostro, volumus, ne vel unicus vestrum emaneat, verum ad praefixum tempus tempestive, pridie praefixi diei adsint omnes, una cum suis ludi moderatoribus. Absentes mulctabuntur in florenis 3.. Ut autem felicius progredi in nostro exercitio queamus, hae erunt theses nostrae : _ Theses de aeterna praedestinatione. 1.) Nota feliciter disserentium est regula: „Qui bene distingvit, bene docet.“ Nos quoque divina adjuti gratia de aeterna dei prae­destinatione disputaturi, dexterius ut procedere queamus, prius accurata quorundam vocabulorum distinctione praemissa, quorum

Next

/
Thumbnails
Contents