Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

IWâ turbetur. Quomodo huic malo occurrendum esse sentias, velim 'ex te scire. Bene diuque vale. Datum Veszprémii dominica quinquage­simae an. 1616. tuus sine dolo Stephanus Pathainus. (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti mú­zeumban.) 87. Patliai István leveh Kanizsai Pálfi Jánoshoz; Veszprém, máj. 7. 1616.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Canisaenm; 7. máj. 1616..) Charissime fili, salve plurimum. Convocatorias, prout-sunt, provida tua prudentia ad singulos mittendas, misi, prout cum chari- date tua conveneramţ quorum ergo intererit, perferri mature cures. .Ţratribus transdanubianis, qui a nostro nutu pendere cum charitate volunt, a quibus nos quoque pendere decet, $i intentionem nostram secundaveris, ipsis quidem non ingratum, nobis jucundum praesta­bis officium. Velim tamen eos ad generalem nostram synodum, quae, ut opinor, autumni initia non antevertet, accerseré te^-nostrae intentionis fundamento. Metuo, ne molesti simus charissimis nostris commilitonibus, si saepius eos vocaverimus, $ed charitas, qua con­juncti sumus, omnia superat. Nuper, cum tecum essem, dicebam, quatuor personas in aquis balatoniensibus submersas fuisse ; de eo­rum nomine edoctus non fueram. Verum in reditu didici, omnes fuisse7 dilecte fili, affines et consangvineos. Benedictus Pálfi, sz. gáliensis, cum sibi affinitate conjunctis periit. Manus domini opera­tur pro suo arbitrio in omnibus. Dominus Alexander Hathalmi 1000. lateres in scholae vestrae aedificationem, affectu christiano ductus, donabit. Tu vale bellissime, tuos meo nomine salvere jubebis, quo­rum vita meae sunt deliciae. Rapui Veszprémii 7. maji 1616. tuus sine dolo Stephanus Pathainus. Kiilczim: Insignis eruditionis laude celebri et propagandae orthodoxae confessionis zelo fervido viro, domino Joanni Paulidi Canisaeo, fidelissimo ecclesiae papensis ministro. Másolatból. Acta religionaiia protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti mú­zeumban.)

Next

/
Thumbnails
Contents