Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
149 Nicolai Dersffy ct Stephani Vcsselényi, quam nostris sigillis et manus subscriptione communitas conficiendas et erigendas partibusque ipsis pro futura cautela dandas esse duximus et concedendas. Quas eius firmitatis et vigoris partes eaedem cousque, donec authenticae adferantur, esse censuerunt ct compromiserunt, ac si credibili aliquo loco emanatae seu coram aliqua authentica Persona factae fuissent. Actum et datum in Curia Tepla Die quinta mensis X-bris Anno Millesimo Sexcentesimo quarto. — Alterarum vero tenor est: Nos Nicolaus Dersffy de Zerdaliely Liber Baro in Ztre- chen, Comes Comitatus Honthensis ac Sacrae Caes. Regiaeque Majestatis Consiliarius, — memoriae commendamus tenore praesentium quibus expedit universis, quod nos libera ac spontanea ducti voluntate, certis bonis respectibus animum nostrum ad id moventibus, fidelibus subditis nostris, providis ac circumspectis Judici, Juratisque nec non universae Communitati Reipublicae Solnensis Ministrum Ecclesiae nec non etiam Rectorem Scholae loci illius, quem voluerint ipsi, eligendi ac introducendi liberam concessimus facultatem, ita tamen, ut viros eligant ac introducant verae Confessionis Augustanae, quos quidem ct nos ipsi omni modo tueri et defendere nunc et in posterum pollicemur. In quorum evidentius Testimonium Literis praesentibus Sigillum nostrum subimprimi fecimus ct easdem manus nostrae propriae subscriptione firmiores rediddimiu, ia futuram eorundem civium nostrorum Solnensium cautelam. Actum in Curia nostra Tepla Feria tertia sacrae Pentecostes Anno Domini Millesimo Quingentesimo Nonagesimo Quinto. — Qua quidem praenotatorum Judicis, Senatus et Communitatis Oppidi Solna supplicatione modo praemisso ad nos facta, tamquam pia et salutari, moti et inclinati, cum nimirum Orthodoxam Evangelicam Religionem Augustana Confessione comprehensam, non solim moderni supplicantes in medio sui Evangelicos Ministros et Scholae-Rectores intertenere, constanter tueri, defendere et conservare, verum ad posteros quoque suos etiam propagare velint et satagant, easdem Literas utrasque de verbo ad verbum sine diminutione et augmento aliquali, non abrasas nec cancellatas, verum vitio et suspicione omni carentes praesentibusque Literis nostris inseri et transcribi facientes praenotatis Judici Senatui et Communitati praefati Oppidi Solna futura Jurium ipsorum et libertatis in praedictis pro cautela conclusioneque Viennensi „de libero Religionis exercitio“ Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Sexto