Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

148 cum Magnifica Virgine Catharina Dersffy, iilia utpote ejusdem Nico­lai Dersffy unica et charissima, feliciter auspicanti propositas sponte et libere accedens, iisdem per omnia consensit et subscripsit, seque eas in omnibus punctis et clausulis sub fide honoris et humanitatis amissione observare velle strictissimo jurejurando in negotio prae­sertim religionis in ipsa copula coram nobis solenniter praestito affir­mavit et promisit. Ac primo quidem quod eandem Virginem Catha- riuatn sibi desponsatam infide et religione ipsius, quam a dulcissimis progenitoribus suis liausit et inbibit et quae Augustana Confessione con­tinetur, nullo unquam tempore impediturus sit, Quinimmo id effe­cturus, ut praedicatorem Euangelicum continuo habent, ipsum audiat, et Sacramenta incorrupta ab eo percipiat. Post decessum vero ex hac mortali lita eiusdem Domini Nicolai Dersjfg quod ubique in bonis eiusdem Domini Dersffy in praenominatam filiam suam devolvendis Augustanae Confessionis concionatores toleraturus et interteniurus sit. Quodsi vero id non praestaret, verum qualitercunque statum prae­sentem Religionis immutaret, vel vero si praedicta filia etiam ad Pon­tificios descisceret, extunc casu in tali non in eandem filiam haeredcs- que ipsius, vertim in alios Consanguineos talia dicti Domini Nicolai Dersffy Bona de simplici et plano condescendere et devolvi debeant ac possint. Secundo: Si eandem Catharinam Dersffy sine haeredum solatio e vivis excedere contigeret, extunc res eius Paraphernales, cujuscunque materiei existant, omnes tam aureae quam argenteae aliaque clenodia ac mundus muliebris imo et aliae eiusdem Domini Nicolai Dersffy res mobiles devolvantur integre in eos, quibus idem Dominus Nicolaus Dersffy testamentaliter legaverit. Tertio: ut se­cundum Leges et Consvetudines Regni Poloniae Contradotis loco idem Dominus Vesselényi de Bonis suis mobilibus duplum ipsi Sponsae suae inscribat, quantum cum ea perceperit; Bona vero, quae in Hungária idem Dominus Vesselényi habet, penes leges et consvetudinem Regni Hungáriáé quoad devolutionem eorum cedant. Haec vero ut sint firma, rata et stabilia, tenebitur idem Dominus Vesselényi de praemissis omnibus intra tempus futurarum nuptia­rum coram aliquo Domino Mag. Protonotario Hungaro Fassionem edere, nec non in Polonia ratione Contradotis similiter fassionales pro more eius Regni facere, ipsique Domino Nicolao Dersffy assi­gnare. In quorum omnium majus robur ac Testimonium Literas basce nostras ad instantiam partium tam praedictorum Dominorum

Next

/
Thumbnails
Contents