Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

108 *­teris Inscriptionalibus expressis et declaratis fiendae acquisitas teneret et possideret: Item Possessionem Szvidenrik nuncupatam similiter in praefato Trenchiniensi Comitatu sitam, quam Magni ficae Dominae Barbarae Prényi, primo Emerici Czobor, dein Ni­colai Dersffy, tandem Andreae Ostrosicb Magnificorum condam Re­lictae Viduae, Genitrici vero antelatae Dominae Elisabethae Czobor Consortis memorati Tcstantis Socrui suae observandissimae, ex optimo in eam affectu vita eiusdem durante utendam et possidendam reliquisset, ac concessisset et quam alias a Fideli Nostro Magnifico Daniele Pongrácz de Szent Miklós ct Ovár, in et pro ilnor. Ilungar. quinque Millium et Oetvaginta Summa pignoris Titulo similiter usque tempus Redemtionis, prout ex Litteris superinde confectis appareret, acquisivisset, similiter et alia Bona, si quae Idem Te- stans Dei Benignitate vita sua durante quovis Juris Titulo ac ubivis acquireret, similiter cum cunctis utilitatibus, et pertinentiis earumdem quibuslibet, pleno Jure possidenda, utenda et fruenda reliquisset, ubi tamen Magnificum Comitem Emericum Thurzó Fi­lium ejusdem Testantis Sacri Matrimonii foedus Domino DEO be­nedicente inire contigerit, Ipsi siquid Praemissorum Bonorum et Jurium Possessionariorum praedicta Dna Consors sua ex affectu Materno (iis ut pracesset) dare concedereque voluerit, id in ipsius Dominae Consortis suae arbitrio, reliquis autem quoad Nomen et Titulum Praetitulati Legantis Domini et Mariti sui gesserit, liberam utendi fruendi et possidendi habeat facultatis potestatem , Si vero eundem Comitem Emericum Tliurzó absque Haeredibus abhinc vita excedere (quod Deus auferat) contigerit, Eademquc Dna Consors sua Nomen et Titulum testantis gereret, ex tunc siquid ex dictis Bonis et Juribuspossessionariis filiabus suis, ad quas successio pertinebit, dare et concedere voluerit, id similiter in ejusdem Dominae Consortis suae consistet arbitrio ct voluntate; postquam vero nomen suum mutando se ad alia vota transtulerit, alterique nupserit, ex tunc nihil amplius Juris in praedictis Castris pertinentiisque suis, sed neque in prae­notatis Gheidel, Dluhopole, Felső- et Alsó Stepanovo ac Lavkuvo, item Szvidernik Possessionibus aliisque Bonis suis, si quae in posterum etiam auspicio Divino fuerint acquisita, habere queat; nihilominus tamen per Curatores ipsius Dominae Consortis et Libe­rorum Suorum infra denominatos, ex universis Bonis et Castris suis passim habitis honeste et decenter eam elocari facere statuisset.

Next

/
Thumbnails
Contents