Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
lOG 66. Gróf Thurzó György nőchr végrendelete; jan. 19. 1615. ( Testcimentam, comitis Georgii Thurzó palatini,19. jan. 1615.) Nos Matthias Dei Gratia Electus Romanorum Imperator, semper Augustus ac Germaniae Hungáriáé Bohcmiae, etc. ele. Rex, Ar ehi Dux Austriac, Dux Burgundiáé, Comes Tirolis, et Goritiae: memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis: Quod Fidelis noster Spectabilis ac Magnificus Comes Georgius Thurzo de Bethlenfalva, dicti Regni nostri Hun gariae Palatinus et Judex Cumanorum, nec non de Arva perpetuus eiusdemque Comitatus Arvensis Supremus ac perpetuus Comes, Consiliarius, et per antelatum Regnum nostrum Hungáriáé Locumtenens noster, coram praesentia nostra personaliter constitutus, sponte et libere confessus est et retulit in hunc modum. Quod licet ipse ad praesens per Dei Gratiam mediocri flueretur valetudine, memor tamen fragilitatis humanae et quod statutum sit omnibus semel mori, ideoque nihil morte certius, hora autem ejusdem nihil incertius esset hominibus, considerans praeterea caducae vitae et Mundi hujus plane in maligno positi inconstantiam; ob hoc volens mature de futuro Statu et Conditione Dominae Elisabcthae Czobor Consortis suae Charissimae liberorumque dulcissimorum, tam ex ipsa, quam etiam priore Domina, videlicet Sophia Forgáts, Consortibus suis procreatorum et procreandorum providere, talem de omnibus Castris, Juribus item possessionariis Bonisque et rebus Mobilibus universis non solum Aviticis et Paternis, sed etiam acquisitis suis, a Domino Deo Bonorum omnium largitore ex immensa Bonitate et Gratia sibi collatis , ad Casum mortis suae legationem haneque postremam Voluntatis suae Testamentariam Dispositionem fecisset, atque ordinasset, salva tamen sive in vita sive in Agone in toto vel in parte mutandi corrigendi, addendi, minuendi voluntate et conditione ac in primis animam suam Deo omnipotenti Creatori suo com- mendasset —-suam Divinam et Paternam Majestatem suppliciter orans et deprecans, ut sibi misero Peccatori, ob viscera Misericordiae suae, meritaque et effusionem pretiosi Sangvinis unigeniti Filii sui Domini Nostri Jesu Christi omnia Delicta, peccata, et transgres. siones suas indesinenter commissas clementer remittere et condo