Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

temnat. Xam deus, ut prima causa et primum agens, rarissime ad­modum sine secundis causis a se ordinatis perficit ea, quae fieri decrevitj <Fx ordine et processu providentiae dei media non sunt exclusa, sed inclusa; sine quibus non decrevit deus nos in hac vita alere, sed per ordinata media, cibum scilicet^potum| quae si con- temserimus , tentabimus ipsum et providentia ipsius operabitur in nobis judicialiter poenam tentationis exequendo. Poterat Christus ex lapidibus pane» creare, potuisset se ipsum e turri demittere, me­diis posthabitis, Matth. 4., sed non fecit, ne deum tentaret. Sic de medicinis humano corpori destinatis cogitandum. Sed haec erudita tua prudentia exa tius poterit üli inculcare. Altissimus creavit inc dicamenta de terra, et vir prudens non abhorrescit eajrfait Sirac. Quemadmodum tibi indicaveram, et ipsum edocueram, slatim in ipso morbi exordio erat vena incidenda , si in femore apparuisset apostema , saphena vel malleohi oppositi vena. Si sub alis, vena media in opposito brachio, sicuti in medicatione Emerici Bus,^)e inde Jfiitridato potu erat natura juvanda et virus reprimendum vel enervandum, juxta vetus dictum: principiis obsta, sero medicina paratur. Si neglecta haec sunt, adhuc utatur, etsi non cum eo pro­fectu, quo debeat, tamen citra periculum tcntabuntur^jjcinde paretur emplastrum ex cepis, linio madido involutis et in igne diligenter to­stis, ex radicibus liliorum alborum, malva contusis, adjecto fermento, quantum ad emplastri coalitionem requisitum fuerit, applicetur. In­tra biduum emollit duram illam apostematis purulentam materiam, tandem scalpello aperiatur vel emplastro caustico *). Spero deum per haec medicamenta vitam illius nobis conservaturum. Si famula mea ad te*perducta fuerit, recipe illam et vectori pro labore solve. Ubi a te didicero, eam jam esse apud te, mittam pro ea famulum meum, a quo et pecuniam recipies. Parce , mi fili, quod tam con­fidenter tibi hos labores impono ; charitatis fiducia hanc in me pro­creat audaciam; adhuc peto . ne multa petendo tibi sim gravis, hasce tuis adjunctas ad dominum Emericum Peczelium perferendas trade alicui, quem citius et fidelius perlaturum fueris arbitraturus. Tu vicissim, si in rem tuam mea opera uti voles, jube, sum paratus ad obsequendum. Dominus te conservet, mi fili, cum omnibus tuis. í'tvyiv q *j A szélen : Apostema pestilentia^ quomodo sanandum. Dixit aliquis se sic curasse : allium, pulverem pyrium coutrita, aceto torti mista, adhibuisse.

Next

/
Thumbnails
Contents