Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
90 sas, exstirpandas atque evellendas, synodum seu fratrum congregationem generalem cogimur in pagum Felsd-Szeli, ad ripam Da nubii situm indicere. Porro, ne sine habenis et certis tramitibus currat ordinandorum fratrum examinatio, de sacramento novi testamenti initiali,quod veteres recte sane januam, per quam in xoivmnav iiytmv seu societatem Christi ecclesiae ingredimur, appellarunt, futurum est nostrum colloquium, cujus definitionem, fundamenti loco, ponimus talem : 1. thesis. Baptismus est ceremonia seu actio sacra, a Christo in novo testamento instituta, certo aquae elemento, mandato ac promissione evangelii, qua homo in nomine patris, et filii et spiritus sancti tinctus, a peccatis, in quibus conceptus et natus est, abluitur, regeneratur, donatur spiritu sancto atque recipitur ad vitam aeternam. Eph. 5. 26., Tit. 3, 5.. 2. thesis. Qui non simplici aqua, sed aqua in verbo constat, quod vigore institutionis divinae usque ad ipsam hominis animam, adeoque totum hominem pertingat efficacissime eumque mundet a peccatis, ut sit sine ruga et macula et conscientia ipsius Christi merito vestita et ornata, bene respondeat apud deum per resurrectionem. 3. thesis. Unde Psalmo 29., 1 Petr. 3. diluvio comparatur, quo omnis caro peccati mergitur et corvus immundus exit, seu diabolus, columba vero spiritus sancti advolat et pacem ac tranquillitatem mentibus inspirat: est aqua vivificans et sanans omnia, ad quae venerit. Ezech. 36, 25. et 47.. 4. thesis. Author ergo sive causa efficiens immediata baptismatis est ipse Jesus Christus, sanciens illud tum exemplo suo, dum a Joanne baptisatur, tum mandato institutionis, Matth. 28, 19.: „Euntes docete omnes gentes etc.“ Organica vero causa est ecclesiae minister. In casu porro summae necessitatis, piae etiam et Christianae personae cujuscunque sexus admitti possunt, exemplo Ziphorae, quae