Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
88 Kiilczim: Reverendo ac eruditionis laude celebri viro, domino Joanni Paulidi Canisaeo, ecclesiae papensis ministro fidelissimo et seniori certarum ecclesiarum vigilantissimo, domino et filio suo charissimo. (Másolatból. /Veta religionaria jnotestantium in Hungária tom. 111. a nemzeti múzeumban.) 57. Pcríhai István levele Kanizsai Pálfi Jánoshoz; Veszprém, jun. 1$. 1614.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Canisaeum ; 11. jun. 1614..) Reverende domine et fili carissime in Christo, gratia domini nostri Jesu Christi tecum cum domo tua et coetu piorum, Amen. Sero sane, ut ipse scribis, rescripsisti. Arbitrabar enim literas meas suppressas fuisse: sed novi animum tuum, nec dubito, quin aequa ratione distuleris, quod mihi mediocriter spiranti gratularis. Ago, mi fili, tibi gratias, ipse quoque tua, tuorumque*salute nihil audio avidius; conservet vos dominus diu incolumes propter magnum suum nomen. De loco et tempore particularis nostri conventus tuum consilium placet. En itaque mitto ad te convocatorias, quas tuo primum chirographo subjecto, mature ad tuae inspectionis fratres perferri cures. Ceterum duobus studiosis ad hoc delectis paria convo- catoriarum ad miskensem et asszonyfalvensem, nec non ad mihály- falviensem mitto, ut personaliter eos invitent et moneant, et, quidquid responderint, fideliter referant. Metuo, ne molestus sim hospitio , tua domus angusta est, molestus tibi esse nolo. Dominus Basilius Fölső, domunculam illam, quam tu antea inhabitabas, utrius- (pie nostrum gratia non negabit, aut, scio, ad me excipiendum parabit. Nam fratres ad me intempestive fortassis et accurrent, et, si quid privatim vel scribendum, vel colloquendum foret, commodius omnia fient in privata illa domuncula; familia ejus molestanda non est. Inconstantiarin vetulae miror. Quaerenda est alia, si quae fidelis inveniri poterit. Unum adhuc a te peto: famulo, qui meos equos curet et moderetur, in tantum destituor, ut reliquas curas videatur excedere solicitudo haec: committe rem aliquibus ad hanc rem ido-