Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

87 eorum cunsilio certiorem mature faceret. Verum nou satis fideliter functus est legatione sibi commissa. Quid cogitet, ipse novit, indi­gnatu^ minatu^Titrique nostrum, spirans nescio quid, futurae ultio­nis fulmen. Videtur ne micam quidem habere zrjg cpdavnug. Dominus Petrus, taedio exilii victus, domi se continet. Neglecta jacent omnia. Nostrum est, Meli industria aliorum tarditatem excitare. Succur­ramus pro virili gementi ecclesiae ; deo labores et conatus nostros clementer promovente, synodum indixi ad diem Philippi et Jacobi, ? in oppidum Kohoncz, quo ut et tu in tempore, id est, ad diem 29. praesentis mensis április venias (illic te praestolabor) etiam atque etiam rogo. Hoc autem te facere volo, ut priusquam coetus confluat, inter nos consultemus. Ego deo favente cras anchoram solvam. Con­servet te deus, mi fili, cum tota tua domo et fidelium coetu. Arnen. Datum Veszprémii 8. april. an. domini 1614. tuus sine dolo Ste­phanus Pathainus superintendens. Kiilczim: Eximiae eruditionis laude, vera pietate, et morum elegantia praestantissimo viro, domino Joanni Paulidi Canisaeo, ecclesiae papensis ministro fidelissimo et seniori certarum ccclesi arum vigilantissimo, domino et filio suo observanter colendo. (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti mú­zeumban.) 56. Patimi István levele Kanizsai Pálji Jánoshoz; V(szprém, jun. 5. 1614.. (Epistola Step hami Pathai ad Joannem Pálfi Canisaeum; 5. jun. 1614..) Charissime fili, iterum salve. Murtinus Hakony , praesentis chirographi exhibitor, de Miske ^ venit ad me, petens veniam ad s. gálienses descendendi, quod et concessi illi ea conditione, ut a prae­decessore ipsius quietari se curet k prius s. gálienses. Scripseram tibi, ut duos ex adolescentibus ad eum citandum mitteres ; sed cum ultro adsit, vocandus non est, comparebit in synodo; misi illum ad te, injunge illi, ne negligat adesse. Nos, laudetur dominus, valemus, ut et tu cum tuis valeas felicissime, animitus cupio. Dat. Veszpré­mii 5. jun. an 1614. tuus sine dolo Stephanus Pathainus m. p. properante.

Next

/
Thumbnails
Contents