H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)
Függelék
23. MARTONFALVI TÓTH György az éneklésről (RMK II. 1354) MARTONFALVI TÓTH György: 73 8 Exegesis libri secundi Medullce Amesiance Debrecini, Apud Georgium P. Karancsi, M. DC. LXXV. [404:] XLII1. Quotuplex est oratio vocalis? Oratio vocalis est vei in prosa vei in metró, id est, oratio vocalis fit, vei sermone soluto seu non rhythmico, ut: Pater noster; vei sermone ligato, seu rhythmico, ut omnis Psalmus Davidis ad melodias Gallicas concinnatus. XLIV. Quidconjungitur cum oratione metrica, seu rhythmica? Cantus, seu Melódia. Orationi rhythmicae conjungitur cantus: Ergo. 1. in illa major debet esse cura sermonis & toni, qvam in oratione non rhythmica. Ratio conseqventiae, qvia cantus est svavis flexió vocis, qvae sine magna cura sermonis & toni esse non potest. Cantus ergo seu Psalmus est oratio metrica seu rhythmica, qua aliqvid ä Deo petimus, vei ei pro ac-[405:]ceptis gratias agimus. 2. oratio, qvae fit prosa, non debet esse rhythmizans, ut qvorundam Pastorum oratio, habita ante vei post concione(m). 3. cantus non debet conjungi orationi, qvae est prosa, non rhythmus, ut multi nostri cantus sole(n)t. XL V. Quo fine instituitur cantus? Cantus autem, &c. id est. 1. cantus est medium delectans animum nostrum in DEO: qvod Patet. Psal. 104. 33. 34. Psallam Deo: laetabor, adeóqve deleetabor in Iehova. 2. ca(n)tus est medium retinens animum nostrum in meditatione rei cantatae: qvod patet. 1. an ita sit. Psal. 104. 33. 34. Psallam Deo: svavis erit meditatio mea de eo. 2. cur ita sit thesi seqventi: XLVI. Qvia in oratione qvae fit cantu, magis distincta & fixa meditatio intercedit inter verba & cordis ad Deum elevationem, qvam in oratione, qvae fit prosá. Informatio. Cantus delectat nos in Deo, retinet animum nostrum in meditatione rei cantatae: Ergo. 1. proximus & immediatus fructus, usus, effectus cantus est asdificatio nostra in fide & observantia. Additur proximus & immediatus: qvia fructus, usus, effectus cantus remoti & mediati sunt etiam alii, qvos jam dicemus. 2. cantus est oratio utilissima. 73 8 MARTONFALVI TÓTH György (16357-1681), debreceni református teológiai tanár. 73 9 AMES, William: Medulla theologica. A szövegkiadás alapja: Martonfalvi Tóth György teológiai értekezésének az MTAKK-ban található példánya. 464