H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)
Függelék
II, Ab efficis seu fine. III. Ab effectu. IUI, V, Ab antiquitate. VI, A consuetudine prisca, Clemens Alexandrinus VII, Ab authoritate scriptur[a]e. Secundo Musica inquiunt sua concinnitate & concentus praestantia admonet homines opificis optimi maximi, & consensus etiam [447:] eius, qui tarn iuuat ac beat Ecclesiam, quam deceat & omet, ut uel hac una de causa maxime sit in Ecclesiam recipienda. Tertio. Quia musicorum instrumentorum suauitate & delectatione, alliciuntur homines ad conuentus sacros & simul illa detine(n)tur, qui alias in templa minime uenire(n)t, aut si maxime uenire(n)t, tame(n) minime diu manerent. Quarto, Quod musica excitate mentes, ad cultum & laudes Dei fiant alacriores. Quinto, Quod usus huius artis antiquus sit ac nobis ad nostram religione(m) perinde transferendus. Et hoc nomine Theodoritus' M Eccles. hist. lib. 4. cap. 29. Ephraim laudat, quod ad pietatem musicam transferendo, gratissimum auditoribus & optimum remedium attulerit. Sexto, Veteris Ecclesiae consuetudinem esse aiunt, ac citant Augustinum lib. I Retract. cap. II 15 5 ubi sie inquit, Scripsi quomodo ä corporalibus & mutabilibus numeris & instrumentis perueniatur ad immutabile, ut sie inuisibilia Dei, per ea quae facta sunt uisibilia conspiciantur, Ita Clemens Alexandrinus 15 6 lib. 2 Paedagogi, cap, 4 de Musicorum instrumentorum usu pie in templis multa scribit. Vnde colligi potest, priscis Christianis instrumentorum musicorum & organorum usum in templis fuisse. [448:] Septimo omnium maxime tuentur hanc sententiam quibusdam sacrae scripturae testimonijs, e ueteri Testamento allatis. Deus quippe praeeeperat Moysi, ut tubas argenteas faceret, quibus populus ad sacra peragenda conuocaretur. Num. 10. uer. 2. Ita Moyses postquam [έωανάκιου] cecinisset, Mari rubro traiecto, Maria prophetissa & mulieres aliae piae, tympanis & choris Deum laudauisse leguntur. Exod. 15, uer. 20. Sic quoq(ue) Nehem. 12, uer. 27. In dedicatione Muri Ierusalem Leuitae Cimbalis, psalmis, & cytharis lusisse dicuntur. 15 4 THEODÓRÉTOSZ, Küroszi (393 k.-458/466, szír teológus): Ecclesiasticae históriáé libri 5, lib. 4, cap. 29. 15 5 AUGUSTINUS, Aurelius: Retractationum libri duo, lib. 1, cap. 11: „Sex libros de musica scripsi, quorum ipse sextus maxime innotuit, quoniam res in eo cognitione digna uersatur, quomodo a corporalibus et spiritualibus sed mutabilibus numeris perueniatur ad inmutabiles numeros, qui iam in ipsa sunt inmutabili ueritate, et sic inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur." I5 6CLEMENS Alexandrinus, S. (140/150 k.-215 után, egyházatya): Paidagógosz (= Pxdagogus), lib. 2, cap. 4. 356