H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)

Függelék

feras, siluas, saxa, montes suauitate Musicorum instrumentorum atrahere potuerit. Sed ego nolim fidem commenticiis rebus adiungere, uel cuiq(ue) vili, delectationis causa confictas narrationes pro ueris obtrudere. Itaq(ue) proprius ad originem Musicorum instrume(n)torum accedendum arbitror. Origo itaq(ue) Musicorum instrumentorum ä Deo fluxit qui statim OrigoMusices post primam creationem uaria dona hominibus largitus est. [434:] Refert unde. scriptura sacra Gen. 4. uer. 21. Musica instrumenta & alia artificia fabrilia ex familia Cain primum fuisse producta, & nominatim authorem Musicorum instrumentorum proponit cum ait, Iubal filius Lamec ex Ada Primus inuentor ipse fuit pater canentium Cythara, & organo. Primus ergo inuentor musices Iubal Musices Iubal fuit quem alij postea imitati sunt. Cur uero ex hac familia qua(m) Dominus maledixerat tarn eximia Cur ex familia dona produxerit, non est inutile obseruare, Mirum enim uideri posset Cain Deus gentem illam quae ab omni integritate desciuerat non poenitendis dotibus eximia dona prae alijs Adae posteris excelluisse, Sed peculiaris in hac re Deo ratio fuit. protulit. 1 Primum enim ne quis putaret artificia inuenta industriae hominum uel sanctitati ascribenda esse, Sed potius gratiae & dono Dei, ex ea familia producere uoluit, quac & maledictioni subiacebat, & ab integritate multum discesserat. 2 Deinde ut sciremus Cain non ita fuisse ä Domino maledictum, quin eximia quaeda(m) dona sparserit in eius posteros. Sciamus ergo ita Cain non priuatos fuisse regenerationis Spiritu filios Cain, ut tarnen praediti fuerint prorsus priuatus non co(n)temnendis dotibus. Sicuti omnium seculoru(m) experientia omnibus donis, docet. Etenim liberales quoq(ue) [435:] artes & scientiae ä prophanis hominibus nobis fluxerunt. Artes liberales 3 Tertia ratio est illis peculiaris, Nec enim dubiu(m) est quin unde, Dominu(m) ideo prophanos tarn liberaliter ditauisse credamus excellenti­bus gratijs ut minus excusationis haberet eorum impietas. Sed ad rem reuertamur: Hunc primum inuentorem posteri imitati sunt ad tempóra ix, Varietas usq(ue) Dauidis, cuius aetate maximus omnium fuit instrumen[t]orum' ' 9 Musicorum Musicoru(m) usus, & uarietas, Meminit ipse ps. 33 uer. 2, Cithara & instrumentorum psalterij decem cordarum et de uarietate eius ps. 71 uer. 22, ps. 149. 3, tempore ps. 150. uer. 3, 4, 5. Dauidis, Haec causa est quod 2 Par. 23 uer. 1. publico scripturae elogio in Dauid peritia Musices laudatur, Hinc tubarum, tympanorum, Cymbaloru(m), Musicus, Organorum, Cythararum, Lyrarum, testudinum Chelis, Nabliorum usus ad nos translatus est, & hactenus de primo membro huius sectionis, Sequitur Secundum. 13 9 A szövegben: „instrumenorum". 349

Next

/
Thumbnails
Contents