Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Esztergom, 1929

25 potentem, factorem totius creaturae, et unigenitum ejus filium, Dominum nostrum Jesum, de Maria virgine angelo annunciante natum, et pro totius mundi salute in crucis patibulo passum, et Spiritum Sanctum qui per prophetas et apostolos et evangelistas locutus est unam deitatem per­fectam, indissolubilem, incontaminatam esse firmiter credas et sine omni ambiguitate teneas. Haec est fides catholica, quam, sicut Athanasius dicit, nisi quis fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. §. 5. Si aliquando infra tuam inveniantur potentiam, quod absit, qui hanc coliationem Sanctae Trinitatis dividere vel minuere sive augere cona­buntur, hos ipsos scias esse haeresiarchae servos et non sanctae eccle­siae filios. §. 6. Tales vero nec nutrias nec defendas, ne tu etiam videaris amicus et fautor; hujusmodi enim viri, sanctae fidei filios omnino red­dunt morbosos, et istam novellám sanctae ecclesiae plebem miserabili­ter destruunt ac etiam dissipabunt. Hoc ne fiat, principaliter cura. CAPUT 2. DE ECCLESIA ET CONTINENDO ECCLESIASTICO STATU. In regali quidem palatio post fidem ecclesia secundum tenet locum, a capite nostro, scilicet Christo, prius seminata, deinde per ejus membra, utique apostolos, sanctosque patres transplantata et firmiter aedificata atque per totum orbem diffusa. §. 1. Et quamvis Semper novam pariat prolem, in certis tarnen locis quasi antiqua habetur. Haec autem, fili charissime ! in nostra monarchia adhuc quasi juvenis et novella praedicatur, atque idcirco cautioribus evidentioribusque eget custodibus, ne bonum, quod divina dementia per suam immensam misericordiam nobis concessit immeritis, per tuam de­sidiam et pigritiam atque negligentiam destruatur et annihiletur. §. 2. Nam qui minuit aut foedat sanctae ecclesiae dignitatem, ille Christi corpus mutilare nititur. Ipse enim Dominus dixit Petro, quem custodem magistrumque eidem posuit sanctae ecclesiae : Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Se ipsum quidem nominabat petrani, verum non ligneam vel Iapidem super se aedificatam ecclesiam dixit, sed popul um acquisitionis, gentem electam, divinam, gregem fide doctum, baptismate lotum, chrismate unctum, sanctam super se aedifica­tam ecclesiam dixit et appellat. §. 3. Si quis infelix hujus sanctae ecclesiae membra vel parvulos scandalisat, juxta evangelii praeceptum dignus est, ut mola suspendatur asinaria in collo ejus et demergatur in profundum maris; id est: dejicia­tur de poteslatis dignitate et maneat extra ecclesiam justorum in illa mundiali miseria sicut ethnicus et publicanus. §. 4. Ac per hoc, fili mi ! ferventi studio debes invigilare in sancta ecclesia de die in diem, ut potius capiat augmentum, quam detrimentum patiatur. Inde etiam in primis reges augusti dicebantur, quia augebant ecclesiam. Hoc et tu facias, ut tua Corona laudabilior, et vita beatior et prolixior habeatur. CAPUT 3. EPISCOPI NOMENGLATURA, ET IMPENDENDO HONORE P0NTIF1CIBUS. Regium solium ornat ordo pontificum, ac per hoc in regali dignitate tertium possident locum pontifices.

Next

/
Thumbnails
Contents