Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Esztergom, 1929

22 sime in Ierusalem ad sepulctum domini veniens misericordiam ibi expec­tauit ab eo, qui sanat contritos corde, et alligat contriciones eorum, sed dominus non ostendit in illo virtutem suam in ciuitate munita, quatenus ad laudem et gloriam beati Hemerici reseruaretur. interea fama beati Stephani regis Pannonié, ad cuius sepulchrum quotidiana fiebant mira­cula, insignis habebatur, consummatoque itinere vir supra memoratus Albam peruenit, ubi corpus beati Stephani reconditum venerabatur. cum­que in aliis virtus dei et intercessio regis eximii, crebris miraculis largius attingeret, penes se cum iuramento confirmauit, quod de loco ecclesie se non amoueret, quousque dominus in eo ostenderet, quanti meriti beatus Stephanus apud ipsum esset, factum est autem cum esset hora diei quasi XII. ex nimia corporis fatigatione et cordis contricione, in ecclesia ille obdormiuit. affuit autem illi ex supernis beatus Stephanus dicens : surge, nec in meritis meis présumé apud deum, quoniam non sufficio pro te intercedere, vade ergo ad sepulchrum filii mei beati Hemerici, ipsum intercessorem habe, ipse est qui in virginitate, deo complacuit cuius vesti­menta non sunt coinquinata, hic sequitur agnum quocunque ierit, ipse est eciam ex eorum numero, qui ante thronum dei cantant canticum nouum, quod nemo potest cantare, nisi is qui virgo est, eadem itaque hora ille de sompno surgens, ad sepulchrum beati Hemerici in eadem ecclesia statim festinauit, et cum ibidem prouolutus oraret, repente lorica fractis cathenis per plurimas partes diuisa in terram prosiluit, multis in ecclesia admirantibus unde tanta ferri concussio sonitum dedisset. re autem de­clarata, conuenientibus clero et populo ac Fabiano cancellario, eiusdem ecclesie rectore, sigillum quod diu ille vir integrum tulerat, confractum est, et carta interius soluta est, sed in ea literarum vestigia non appa­ruerunt, tune vero omnes qui affuerunt in laudem dei atque beati Heme­rici proruperunt, et ut tantum beneficium memoriale esset, regi Ladislao, qui tunc temporis Pannonié prefuit uniuersisque episcopis et principibus regni quod viderant et audierant, super hac re notificauerunt. rex itaque Ladislaus utpote diuine religionis cultor eximius conuocato concilio et indicto triduano ieiunio nonas Novembris corpus beati Hemerici cum honore eleuauit. qua die et postmodum in multis miraculorum virtutibus confessoris sui mérita declarauit Iesus Christus dominus noster, qui cum deo patre et spiritu sancto viuit et regnat in secula seculorum. Amen

Next

/
Thumbnails
Contents