Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Esztergom, 1897
1 u minis mei cognatis, scholas cuiuscunque cathegoria peublicas frequentantibus cessura résultent. Ouam summám Ven : Metr : Capitulum Strigoniense administrandam effective recepit. Summa isthaec 9780 flor. v. a. de praesenti tantum effecit, ut soluta iam, ut supra, obventione curatelari et tributum cum aequivalenti annue dependi possit, et praeattacta Stipendia in sua integritate permaneant, suapte intellecto, quod in casu elevandi nefors tributi, a proportione falcidiae quid paterentur, prout et imminuto nefors tributo, suo tempore plus annue recipere possint. Sequntur iam statuta, quibus antelata fundatio circumscribitur. 1. Quousque familia Kardhordó praeextiterit, huius dumtaxat surculi, condescensionem suam legitimam ope baptismalium docentes, capaces sunt horum stipendiorum, et quidem in defectu masculorum, etiam femellae. Ubi unum aut utrumque Stipendium ad statu m vacantiae reciderit, et eorum non inveniretur requisitae aetatis, sexo videlicet annorum cognatus cuiuscunque sexus, stipendium conferatur alteri Strigonii altiores Gymnasii classes frequentanti, eique omni obtutu digniori, donec cognominis mei cognatus sex annorum aetatem attigerit. 2. Pauperior, coeteris paribus, habeat praeferentiam in adipiscendo Stipendio. 3. Stipendiatus e cognatione meá incipiat beneficio potiri a momento, quo primam elementarem classem ingressus est. 4. In quantum Stipendiatus ad Scholam haud adferret Cognitionen) labii hungarici, sinatur eandem repetere, quo lapsu temporis eo securius in literis profidat. 5. Post obitum meum stipendiatus praeferenter Strigonii scholas frequentet demto casu, si ad convictum P. P. Jesuitarum daretur, aut si parentes eius habitarent in loco, ubi adsunt scholae frequentandae, qualis exceptio referenda est ad puellas quoque. G. Si Stipendiatum paulo durioris eapacitatis contingeret mediocrem nefors progressum facere in discendo, indulgeatur ei in defectu habilioris pueri classem repetere, quo facultates cognoscitivae in eo facilius evolvantur. 7. Quousque Dei misericordia in vivis mansero, stipendia conferam ipse plena cum libertate, quin me restringam ad locum aut cat'negoriae scholae. Post obitum meum vero ius conferendorum hör um stipendiorum devolvetur in Ven : Metr : Capitulum Strigoniense — recurrentem ac quietantem manente obligatione, adnotandi, ubinam et quam classem frequentet. 8. Amplioris evidentiae causa noniini stipendiati in classificatione aut testimonialibus, adnectatur nomen et character fundatoris. 9. Stipendia exolventur seinper initio cuiusvis mensis Maii, a fatis meis tarnen seorsive. Datum in aedibus parochialibus oppidi Nagy Surány, die 1-a Novembris, anno ab incarnatione Domini 1868. In omnibus glorificetur Deus ! Antonius Kardhordó m. p. Parochus Nagy-Surányensis.