Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
I. Archidiaconatus Barsiensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. incolis huius loci aedificare. Parochus in possessione Malonian habet terrarum arabilium in toto Jugero 8. Item in possessione Vieska Jugera 3. Item in ijsdem territorijs Prata 2, in territorio Malonian 1. In Vieska 1. 31. Thasar Ecclesia Thasariensis Capituli Strigoniensis Sub nomine et patrocinio BJeatae] Mariae Virginis Nativitatis consecrata est En- cenia dedicationis fiunt die Dominica quinta post festum Paschalis nimirum duabus septimanis ante Pentecosten. Habet altaria tria. Dos Ecclesiae una cum Clenodijs Habet haec Ecclesia terras arabiles sex, ex quibus decima datur Ecclesiae. Calicem unum argenteum inauratum una cum suis omnibus pertinentijs ampu- las duas, candelabra duo, casulas duas, albam unam cum humerali, antipendium coriaceum unum duas campanas maiores extra templum in turri ligneo, cemeterium non est septum, templum quoque desuper scandulis viliter coopertum; Promisit tam Georgius Bokros quod et ipsum templum, et cemeterium proprijs expensis curabit. Extra haec quaedam pia matrona Ca- tharina Bosachka nominata Testamentaliter Ecclesiae legavit unum pratum, quo falcato foenum divenditur et pecunia asservatur pro necessitatibus Ecclesiae, quodsi quis ex incolis eius loci falcaverit pro usu suo cum consensu tum omnium ex tunc deponit fl. 1 x40. Parochia et Parochi Sustentatio In eadem Possessione Thasar habet Parochus domum propriam cum hortulo: Item terras extirpaticias tres; Prata duo metretas a singulis Parochus servit etiam Ecclesiae Viescensi. 32. Verebei Ecclesia Verebeliensis Sub nomine et Patrocinio SJancti] Adalbertj est consecrata, quo die etiam celebrantur Encenia. Parochus est legitime ordinatus Andreas Fabij.126 Dos Ecclesiae Dotem nullam habet haec Ecclesia. 126 Fabij András plébános, NÉMETHY 561-62. szerint Fábricius. 68