Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
I. Archidiaconatus Barsiensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. 7. Kopronica Ecclesia Kopronicensis Sub nomine et patrocinio Sjancti] Martini Episcopi consecrata est, in qua exstant altaria tria, maius inviolatum, et satis pulchrum, aliud sculptum et bene formosum, sed violatum, in tertio est Statua Sculpta B[eatae] Virginis. Hic est Parochus Haereticus. Dos Ecclesiae Habet haec Ecclesia terras extirpaticias duas a quibus pro Ecclesia dantur 4 librae cerae. Item habet duo prata, ex quibus quandoque proveniunt 4 currus faenj; modo autem ut fatentur sunt in nihilum redacta. Clenodia Ecclesiae Habetur unus calix argenteus deauratus una cum patenula, tintinabulum (!) unum, tres campanae in turrj, Turibulum (!) unum, candelabra stanea (!) 4, duo lignea simplicia et duo deaurata, pulpitum unum, missale unum Strigo- niense , lagena una stanea (!) una cum cantaro stanneo, pixis argentea in qua antiquitus venerabile Sacramentum asservabantur, crucifixus unus Sculptus in medio Ecclesiae, statua resurectionis Dominj. Fons baptisterij integer, Casula una coloris violacei, Epitodia duo, tapecia 4 texta, Cereus Paschalis, Templum lapideum intus et foris bene constitutum, habent pro Ecclesia Scandularum quinque millia, Strophiola duo acupicta, mappam unam. Libri Ecclesiae OQ Liber logicum authore Petro Hispano. Liber in folio in quo continetur pars bibliorum. Liber Sacrarum Sententiarum manuscriptus. Postilla Aurissae de tempore et festis manuscripta. Graduale38 39 40 manuscriptum sed laceratum. Parochia et Parochi proventus Habetur Parochia in qua honestissime inhabitare potest pro sua sustentatione in paratis ad annum fl. 40. Sunt terrae numero 3, et illae distributae in annos tres, quarum una pro seminatura capit Kremnicenses Metretas 5 hos agros tenentur rusticis arare defalcare et domum vehere, ligna quoque necessaria tenentur eidem supeditare (!) habet prata 4, ex quibus proveniunt quandoque 38 Vö. 4. jegyzet 39 Johannes Petrus Hispanus (kb. 1210 - kb. 1276) Summualae logicales 1250 körül készült, vö. LThK V. 992-993. 40 Vö. 35. jegyzet 44