Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS Parochialis semper fuit, dudum tamen Parochus hic sedem non fixit, nec Praedicans ullus, verum Hedervariensis ille, iam hunc, iam alium obibat locum. Eadem iussa moderno Catholico in Hédervara commoranti dedi, quod opportunius consulere possimus. Nam revera, messis multa, operarij pauci. Fundus Parochiae extat, et pomarium: fructus templum capit. Narrabant quod Parocho coniugatus quisque tribuit medium frumenti modium et den. 10. Sed cum Püsky den. 25. et Remete den. 40. contulerit, nec Lipoltfalvam minus soluisse existimes velim. A functionibus vero Ecclesiasticis ordinariam recensebant pensionem. Sedecimam quoque dari non ibant inficias. Praeterea Ludimagistro, quo nunc sunt destituti, dimidium, hoc est quadrantem modij et den. 5. cessisse referebant, at den. 10. dicere oportebat. Non ita effrenati ac indomiti hi, quemadmodum Remetenses illi, nec adeo malevoli et maledici, neque etiam usque eo haeretici omnes, nam quarta, summum quinta pars Li- poltfalvanssium Catholicis adhaerent, reliqui vestigia Lutherj terere non dubitant. Domus haud plane 30. animas circiter 150. cernere est. Censum Cathedraticum persolverunt invite, hospitati sunt parce. Illud etiam prompti- tudine animorum obfuit, quod paulo ante Archidiaconus Comaromiensis Visitationis munus explere volens, ad eos divertit, nec poterant agrestes cito extricare, cui nam obsequium et observantiam debeant. Ego vero, ut finem faciam, Deo optimo maximo grates immensas habeo qui tot loca et homines adire me voluit, hocque laboriosissimo munere perfungi: precorque animi- tus, ut imposterum et fide Catholica, et pietate a vita florentiores sepius liceat conspicere. f) Ecclesiae exemptae Appendix Exemptarum Ecclesiarum 1. Tyrnavia Tyrnavia Ut prorsus nihil praeter mittamus, noveris tres Ecclesias exemptas esse velle. Ultra montes quidem nullam Submontibus, Tyrnaviam. Aiunt time fuisse exemptam quando Capitulum Metropolitanae Strigoniensis sede sua pulsum, hic consedit: exemisse vero Nicolaum Olahum775 Archiepiscopum Stri- goniensem. Verum luce meridiana clarius demonstrari possum, etiam multis post annis quam Capitulum Tyrnaviam appulisset, eius loci Parochum et Sa775 Oláh Miklós esztergomi érsek (1553-68), vö. SCHMITTH II. 60. 295