Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS nulla prorsus. Qui in templo humatur den. 50. deponit sive Catholicae sit religionis, sive ab ea alienus. Vacat Parochia. Nicolaus Szerdaheliensis operam eis suam pollicitus, navare merito renuit, quia nihil omnino mercedis retulit. Domui Parochiali Somogyani738 suum colonum imposuerunt. Eius 11. iuge- ra, ipsi inseminant, aiunt se nonam templo dependere, at quo convertitur, nullum vestigium apparet. Quaevis familia den. 10. et potiores cubulum frumenti, egentiores medium solebant Parocho offerre. Stolam ordinariam exiguam habebat. Quod ad Scholam attinet, nullam invenies. Egyhazaskarcha domus 7. animae fortasse 30. Erdőhat Karcha domus 3. animae 12. Belahaz Karcha unica aedes 4. animae. Kiralyfia Karcha 15. aedes 60. personae. Sipos Karcha Castellum Somogyorum739 et Stephani Somogyi740 peculiaris domus animae 15. Solymos aedes 5. animae 20. In toto pagi 6. domus 33. animae 141. constituunt Parochum. Nobiles et Catholici, paucis exceptis at vides quam magna negligenciaf!) circa Ecclesiam laborant. Cathedraticum ne frustra petitio. 16. SzentMihalfalva Sz[ent] Mihálfalva Paulo mundiorem, haereticorum licet, Ecclesiam S[ancti] Michaelis lustravi insignem aliquando, nunc ferme desertum. In altari nullae icones, nec mappae, parietes tamen more veterum depicti. Tabulatum prorsus destructum. Tectum quoque nullius momenti. Coemeterium muro septum peramplum. Calicis pars superior argentea inaurata. Opus antiquum inferior cuprea: patena idem aerea, campanae duae. Praedicans Lutheránus Ungarus Parochiam tenet sat miseram flor. 25. annuos et 75. cubulos frumenti. A baptismo datur uti alijs sui similibus, solum hac in parte superat plurimos quod a concione funebri flor, integro remuneratur. Scholam ne quaeras. Praeter Sfancti] Michaelis villam 8. domorum, et animarum circiter 45. adverte huc commeare villas Bögöly Paton 7. aedium animarum 30. Félszer Paton aedium 4. animarum 20. Dios Paton 13. domorum personarum 60. Chechen Paton domorum 7. animarum 35. Benke Paton domuum 8. 40. hominum. Lő- gér Paton duplum. Denique Elő Paton domuum 11. et hominum 50. Omnes casae sunt 74. homines summi infimique 360. Lutheranos se dicunt auditores: at Praedicantes dubio procul Calviniani sunt, et seniori Calvinistae parent: adeo clarissimo sole cecutiunt universi. Nobilis Casparus Lippay741 iure im- pigneratitio hunc S[ancti] Michaelis pagum obtinebat, at paulo ante meum 738 Vö. 737. jegyzet 739 Vö. 737. jegyzet 740 Vö. 737. jegyzet 74! Lippay Gáspár, vö. NAGY VII. 128. 2 77