Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. cuniae. Kürtenses nihil, prata tamen et piscinam obtinet. Stola ordinaria, nisi quod pro vinculo matrimonij den. 40. solvantur. De Schola aut Magistro nihil pensi habent. Magna parte seducti erant ab impostoribus Calvinianis Vasaru- tienses: 10. adhuc familiae in eandem haeresi voluntantur. Domus universim 50. 200. homines. Rudes strumam gerunt. Semel in anno peccata Sacerdoti confiteri, magnum pietatis opus. Cathedraticum prima Visitatione extorsi, se­cunda minime. 13. Nyarasd Nyarasd Capella Deiparae natae, filialis ad Kürt, ijs deficientibus, Vasarutio adhesit lon- geque constantior in fide permansit. In altari quod unicum est Divae Virginis apparet iconcula, et mappae aliquot. Missale728 est cum Vasarutiensibus commune. Pavimentum magnos alit pulveres, quia nemo sternit lateribus. Coemeterium tenui materia circum septum campanulam continet. Secundo non nunquam Dominico, tertio die festo sacra fiunt, solvitur, quemadmo­dum in Vasarut. Ac nihilominus Canonicatus fructus integre Andreae,729 caeterisque fratribus, nunquam non absentibus conceduntur: quod reliqui merito persentiscunt. Ludimagister Stephanus Nagy e Calvinista Catholicus, absque ludo multis annis hic degit, Ungaricae tantum linguae gnarus. Inter Sacrificandum Cantus Ungaricos canit: Missae cantum ignorat, quem tamen alibi Ludimagistri profitentur: id circo etiam Parochus legit non cantat Mis­sam. Itaque peritior in cantu ac Latina lingua Didasculus conducendus. Sti­pendium solet esse a quovis den. 10. et frumenti, quadrans modij. In funere den. 12 si forte ipsémét tumulat den. 25. Omnes Catholici, Vasarutiensibus facile religiosores. Domus 80. anima 400. Pars superior eaque tertia pagi Praepositi est cum Capitulo, reliquum, Sjanctus] Georgius et Eberhard tenet. Census Cathedraticus primo solutus, postea insolutus. 14. Szerdahely Szerdahely Invictissimo Martyri Divo Georgio dicatum nobile quondam templum ac cum primis celebre. Postquam paucos ante annos Calvinista Praedicans Nicolaus Lengyel730 polinodiam publice cantasset, fuissetque in coetum Catholicorum coaptus: paroeci eo, temploque simul valere iusso, Praedicantem rursum, ac loco templi, horreum cuiusdam Nobilis conduxerunt. Catholici quia et pau­cissimi et inopia pressi, nec sarta tecta conservare nec Parochum substentare 728 Vö. 147. jegyzet 729 Fabricius András, vö. 727. jegyzet 730 Lengyel Miklós plébános, vö. NÉMETHY 741 274

Next

/
Thumbnails
Contents