Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS quod ad Scholas attinet, ea hic celebres. Ludimoderatori Germanico et Unga- rico cuivis flor. 45. annui, a communi, a discipulis indigenis unus ab extraneis 2. dantur: e quibus ille 30. (una cum puellis) hic 40. et grandiores 12. instruit. In funere den. 80. a pulsu campanae tantumdem. Caput Insulae Samaria. Dolendum quod ab avita religione deflexit, reduceretur si Praedicantes amandarentur, quod Stephanus Palfi715 loci dominus nullo negocio(!) efficeret. Paulo ante bellum civile quod Bocskaj716 moverat. Demetrius Nap- ragi717 Praepositus Posoniensis, Praedicantes Ungarum duntaxat ist hinc eie- cerat, ex orto bello rursus revocatum. Erant Sacerdotia aliquot quae Beneficia vocamus, primarium Capellanum et beneficiatum, Oppidani iuxta eorum privilegium ex vado et balneo alere obligabantur. Domus 160. animae facile 1000. Catholici vix 10. Censum Cathedraticum integrum solverunt quidem, verum id se se pro hac vice duntaxat, gratia mei praestitisse testabantur, deinceps haud facturos. Gesta sunt haec anno ab hinc tertio, postea huc me non contuli partim quod anno praesenti pestis grassaretur, partim vero quod verear, ne si frequenti Visitatione ac victus censusque ex actione molestiam illis pariam, vel omnino me a se arcebunt, vel non eo, quo antea honore ac obsequio (expertus loquor) recipient. 6. Chelesztő Chelesztő In honorem S[ancti] Stephani Regis dicata. Altare maius unicum pervetustum licet, sculptura tamen atque pictura excellit, vivi adhuc colores: in medio intueris Divi Stephani spirantem prorsus imaginem. Jubebant Calviniani Iconoclastae, Senior et Praedicans altare e templo eliminare, populus non obtemperavit, imo reluctatus est: colaudavi ea de causa illos mirum in modum. Calicem cum patena vidi pelvis aenea vertici baptizandi supponenda, nusquam apud Calvinistas deest, lapide Baptizmali antiquo vel eiecto vel perfracto. Mappam altari vix superponunt. Tabulatum imperfectum et ex asseribus quas nemo dedolavit. Campana una vetus, nova altera. Coemeterium partim murus, partim sepes cingunt. Ossuarium non solent erigere olim constructum demoliuntur. Aedes Praedicantis idonea: ager trium iugerum incultus. Quivis Matrimonio iunctus, dives aut inops den. 50. mediam metretam frumenti et currum lignorum ei suppeditare tenetur. Nobiles vero Teyfalvenses den. 10. tantum, et pars unam, pars mediam metretam. Causa Baptismi den. 12. vel gallina cum pane grandiori prodit. Introductionis a partu tantumdem. Copulationis den. 25. Sepulturae den. 12. concionis den. 25. Nec Schola est nec Magister. 715 Vö. 235. jegyzet 716 Bocskai István (1557-1606) erdélyi fejedelem 717 Naprághi Demeter pozsonyi prépost, vö. KOLLÁNYI 188-89.