Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS cho Püspökiensi, qui tertia Dominica festoque operam eis suam navare pollicitus est, sed nec quarta praestitit. Stola ordinaria, baptismi den. sunt 8. summum den. 12. Introductionis a partu gallina et panis, Catholici candelam et den. 1. addunt. Copulationis den. 25. Benedictionis nuptiarum (Ungarice óla- lás) mensura vini, laganum et Strophiolum, seu eius loco den. 12. Haeretici hoc ritu non utuntur. Funeris den. 12. cum sacro den. 25. concione den. 50. interdum a ditioribus flor. 1. Confessionis moribundi den. 10. aut 12. vel si panis aut quid simile datur, tum pecuniae minus. Schola in Misserd habita fuit in Dienesd nec in praesenti habetur. Solvunt Ludimagistro Püspökiensi a cantu flor. 2. Locus Germanice Schilfern dicitur ex incolis Germanis 6. adhuc residui, reliqui Ungaris solo cessere. Illi Lutherani, hi Catholici, quanquam non admodum religiosi. Horreum Arhiabbatis ac cumuli ingentes straminis foenique templo promixi: monui ob periculum incendij alio transferrj. Ca- thedratici vetus iudex non memenit, quia Dienesd ad Misserd spectans census integer ac Marcalis huic adscribebatur. Divisus in mediam partem, sed et illius dimidium tantummodo persolutum. 3. Szemet Szemet S[ancti] Francisci Ecclesia nuper contecta et altare per parvum erectum. Tabulato caret et fenestris, tantasque rimas agit, ut explere eas vix possis. Vereor ne corruat. Coemeterium ex sepibus nullius momenti. Campana nuper empta. Externi, qui hortos pomiferos possident, a quovis den. 50. templo praestant. Interdum vini sub haedera venditi lucellum Ecclesiae cedit dominorum permissu. Supellex nulla. Fundum Parochiae Danubius praeterfluit. Quaevis olim familia den. 12. et medium cubulum frumenti, aut tres quadrantes hordei contribuebat proprio Parocho: (agris carentes den. tantum 25) nunc Püspökiensi (nam et horum is curam susceperat, sed vix aliquando advenit) flor. 10. et pulli 25. a communi dantur. Stola eadem quammodo supra retulimus. Ungari omnes, duobus exceptis Catholici. Sat humani. Ennixe Parochum expetunt cum Dienesdiensibus coniuncti. Media villa ad S[anctum] Georgium dimidia ad Eberhard possidetur. Aedituus tametsi sciret me adventare, privati exigui negotij causa, abfuit, castigandus. Cathedraticum solverunt. 4. Gutor Gutor Coepta renovari, tabulatum rude, ast altum, tectum fere novum. S[anctae] Helenae appellant: sed scriptura anni 1510. S[anctae] Crucis nominat. Icones nullae nisi in parietibus pervetustae. Coemeterium virgultis septum, vepribus obsitum. Calicem habent. Campana carent. Domus Parochiae controversa, quod non in suo veteri fundo, sed rusticano sita, sit. Concesserim nam et 265