Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. tione idem. In copulatione den. 12. Denunciationis ergo, mensura vinj. In funere rursus den. 12. Sepimento domus fulcienda. Moratur in ea vice Parochi 71 n 1 Joannes Petrovith. Quatuor minoribus dumtaxat initiatus ordinibus. Alumnus nuper Collegij Pazmanianj Sclavus 28. annos natus. Ob immensam oculorum imbecillitatem sacerdotio initiari non potuit, eo enim deventum, ut vix aut ne vix quidem sole clarissimo vel modicum legere possit. Vino minime indulget, attamen vel modicum multum officit. Satis curatus Viennae, nam ingenij acie ac bonis moribus praeditus meliori conditione dignus habitus est. A contionibus hac etiam valetudine, laudem meretur. Diebus festis ad auditores verba profundere gravabatur, facturus imposterum si operae prae- cium videbitur. Verum quicquid agat, gratiam apud populum colligere non poterit, eo quod Sacerdotij expers, Sacrificium facere confessionem peccatorum excipere, Sacra Eucharistia reficere valeat neminem. Domus Scholae eversa. Magister Catholicus mediam metretam et 4. manipulos coloni, Inquilini den. 12. ei praebent. A cruce pro funere den. 4. a campana pulsata tan- tumdem. Tertia pars Catholica, reliqui falsa Lutheri doctrina capti ac circumventi. Longe facilius ad veritatem adducerentur, si Sacerdotio initiatus eis praeesset, quod ipsimet exposcunt. Domus ultra 30. animae 150. Sclavi duriores sese declarant, erga me tum quia Canonicus ille Nittriensis eos perturbaverat, tum quia primarij religionem nostram Orthodoxam aversantur. Hospitalitas fuit perexigua: vinum, an acetum, vix scio. Censum Cathedrati- cum exegi, si quidem Canonico Nittriensi non dum quidpiam numeraverant. 17. Farkashida Farkashida Capella superiori(!) filialis, memoriae Ascensionis Domini consecrata. Dedicatio eodem die recolitur. Antiqua scripta in honorem S[anctae] Helenae dicatam ferunt. Incendio vastata refloruit opera incolarum, a Comitis Michaelis Thur- zo,710 711 qui altare hoc loco sat praestans erexit. Tabulatum desideratur. Coemeterium sepibus cinctum, campana est unica. Tria iugera terrae communi aratro proscenduntur. Olim pratum pertinuit, nisi forte in agrum sit conversum. Clenodia hodie nulla. Alternis vicibus Parochus servit, habet eadem quae in Kerestur. Currum lignorum colonus quilibet advehit. Mixti Sclavi Ungari, Domus, animae religio quemadmodum apud Kereszturienses: humanitas tamen paulo maior, sive animarum promptitudinem, sive Cathedratici census persolutionem spectes. Praeclara hic Anabaptistarum moles, animae 300. adminus communefacti ut alias diximus. 710 Petrovith Péter plébános, vő. NÉMETHY 855-56. 711 Vö. 675. jegyzet 260