Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. 8. Szeli Szeli Vetus hic Ecclesia Sfancti] Laurentij Martyris, sarta tecta quidem, at iconibus, vexillis aut ornatu aliquo et supellectili destituta, uti apud haereticos passim usu venit. Lapis Baptismalis insignis, e templo foras eiectus, eius loco in altari pelvis aenea collocata. Calicem habent et campanam unam. Sacristia vacua, rimas agit. Coemeterium trabibus septum. Aegre permissus fui templum adire, nec Praedicans comparere dignatus, aususve. Solae literae patentes Comitis Michaelis Thurzo, 6 auxilio fuere, prout supra in Kürt commemoravi. Parochiae pratum est insigne 40. foeni sectores die uno vix absolvunt. Dat quivis coniugatus Praedicanti metretam frumenti et den. 20. Viduae medietatem largiri solent. Si quem baptisat, vel alias functiones obit, solvitur ut alibi passim: si vero funerat, non nisi den. 15. solvuntur, quorum tertia pars Ludimagistro cedit. Attamen qui in alsó Szelj ut pote remotius habitant den. 50. expendunt. Magistro Scholae singuli den. 16. et Praedicans victum subministrare tenetur, cuius loco is flor. 2. et 10. metretas frumenti exhibet. Discipuli circiter 16, totidem per annum florenos. Tres villas Ecclesia complectitur: Szelj, hoc est Fölső Szelj ubi domus 100. et plu- res, animae minimum 500. Alső Szelj domus hic 50. animae 200. Vezekény 40. domus 180 personae. Primus et postremus vicus ditionis est Sentaviensis: medius iuris S[ancti] Georgianj. Aliquando haec ipsa Parochia Szelj, appellata est de Vezekeny propter eundem pagum Vezekény Ecclesiae Szelj con- iunctum. Omnes Lutherj, ut aiunt, seu potius Calvini partes sequuntur. Censum Cathedrae deponere debuerunt. Meminerunt etiam hoc loco antiqua scripta Ecclesiae Zilj, parochialis Sfancto- rum] Joannis et Paulj, quam nullibi reperi. Erit forte illa quae hodie Zela vocatur, ac in Comitatu est Nittriensi, vicina tam hisce Ecclesijs quas nunc recenseo. 9. Taxon Taxon Nullibi tanta cum difficultate ac contumelia Visitatio admissa ac apud pertinacissimos, vilissimosque hosce homunciones. Etiam iussa Comitis Michaelis Thurzo696 697 spernere videbantur, paruere tandem invitissimi. Cum ad templum pervenissem, clamores excitati, apud domum Praedicantis consederunt. Solus Judex fores aperuit. Jubebam plures succedere: at illi, I tu, si lubet: preces praemittendas dixj tum Judex egressus; precare tu, inquit. Quare solus relictus, male mihi omnes precabuntur, Redij deinde ad aedes Judicis, ubi ad id interrogata vix tuli responsum. Praedicans prorsus non est visus nec ludima696 Vő. 675. jegyzet 697 Vő. 675. jegyzet 254