Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS 54. Pracha Pracha Haec claudit seriem Ecclesiarum Submontibus, de qua in Visitatione anni 1501. haec legi. Ecclesia Parochialis S[ancti] Ladislai Regis Cruciferorum est, quibus administrat Parochus de Reche. Est vero insigniter renovata, fornice ubique munita. Altaria tria, in maiori imagines rudi penicillo ductae. Portatile adhibetur. Fons baptismalis non occluditur. Tabernaculum Venerabile Sacramentum continet. Coemeterium muro cinctum in turricula campana personat, an consecrata? dubium. Ossorium tecto destitutum. Calix nullius momenti, debent comparare praestantiorem patena paulo aptior. Crux recte confecta ex argento. Casulae tres, commodae, stolae et manipuli, alba cum amictu et superpelliceo, corporalia duo munda et purificatorium, Vela, mappae et strophiola non desunt, neque vexilla. Missale Romanum686, ac Rituale687 688. Vineas duas Ecclesiae communitas quotannis colit, et ad ejusdem sarta tecta fructus impendit. Domus Parochi refectione non nihil indiget, cuius vineolam pagus tenetur excolere, et duo prata desecare. Stipendium Parocho dari solitum sunt flor. 90. totidem metretae Tyrnavienses frumenti 80. et a quavis domo gallina. Sedecima quoque subministratur: A baptismate den. 12. a funere den. 24 cum sacro et concione flor. 1. a copulatione et promulgatione den. 24. numerantur. Ipse Parochus Paulus Textoris sive de Konyha,88 homo nauci, rudis, rixosus tabernam frequentat, nec rationis semper compos. In ditione S[ancti] Benedicti agebat partes Parochi, captus nec opinato a Tureis, creditur potionem (vulgo maszlagh) sumptisse. In munere suo segnis a quinquenio hic moratur. Alio abiturus pecunias in Tabernaculo Venerabilis Sacramenti non nunquam reponit. Cum Ludimagistro depugnat. Breviarium nescio an aliquando persolvat. Ferme quinquaginarius est. Foemina quae ei cibum coquit et vestes lavat, habenas quoque regit, reliquum non constat. Amovendus hinc vel id circo ne haereticis Posoniensibus nunc pagi possessoribus offensione sit: nec a rusticis amatur, aut ut decet honoratur. Quod ad scholam attinet exigua valde est. Rector Catholicus et ipse contensiosus flor. 18. totidemque metretas Tyrnavienses frumenti et in funere a pulsu aeris campani den. 4. percipit. Germanice Wainarn vocatur, incolae omnes Sclavi et Catholici, uno aut altero Germano inquilino excepto. Essent magis Religiosi si Parocho studiosiore potirentur. Conabamur huic et Rechensi Ecclesiae unum Parochum praeficere, at hi, Prachenses in quam tergi versabantur et repugnabant. Censum Cathedraticus re repraesentatus. Ac ne id quoque praetermittamus pagus hic et curia ampla spectat ad capellam S[anctae] Catherinae Viginis et Martyris in Civitate Posoniensi. fundatam. Possidebatur olim a Monasterij S[anctae] Crucis in Austria Abbatibus, idcirco 686 Vő. 147. jegyzet 687 Vö. 143. jegyzet 688 Textoris Pál plébános, vö. NÉMETHY 984. 247