Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. nonnihil langvidi, Sclavi et Ungari promiscue, domus 40. animae 200. Cen­sum Cathedraticum non exegi: arbitror parem rationem esse debere ut in Chukard. 38. Modordorf Modordorf Aedes S[anctae] Mariae Magdalenae Sacra, in loco uliginoso sita, desidit valde, ruinosa et in posteriorj parte intus deserta. Aiebant incolae superius loco eminentiori maiores ipsorum voluisse hoc templum fundare, sed, lapides semper noctu ad hanc plagam deportatos fuisse, ideoque hic structura fieri debuit. Est fons plane iuxta templum in quo crux Servatoris, uti referebant apparebat, ac postquam impudica foemina se in eo aliquando lavit, crux eva­nuit. Coemeterium nulla re septum, unda mox erumpit. Altare maius novum sat pulchrum. Casulae 2. calix unus cum patena, Portatile. Missale653 cum Gerencheriensibus commune. Pacificale et argenteum et cupreum inauratum. Corporale et purificatorium sat mundum, mappae vela et manutergia suffici­entia. Omnia in villa apud aedituum custodiuntur. Erat hic priscis tempori­bus magnus populi concursus ac religio. Spectant ad templum 15. iugera terrae, quorum duo iugera aedituo concessa ut Parocho divinis operanti ci­bum ac potum praebeat. Quarta is Dominica festoque officia divina exequi- tur. Percipit omnia quae in Gerenchér, a lignis den. 50. ut in Szilinch. Rectori datur florenus unus. Viri humani, ac pauperes. Szilinchiensibus longe religiosiores. Reperi locum eti­am Mogordorff dictum et Magiarad quod idem esse autumnat. Domus 25. animae 100. Cathedraticum exolverunt, tertia tantummodo ex parte. Et quia eis parva est res familiaris, alibi prandimus. 39. Cziffer Cziffer Sancto Michaeli Archangelo templum sacrum, dedicatio quoque eodem die. Turris nova a fundamentis erigitur iam ad medietatem fuerat perducta. Ta­bernaculum in pariete sine vectibus ac pessulis iussi parari sine mora. Sacra ibidem hostia in ciborio orichalceo conservatur. Baptisterium quoque non obseratum. Liquores sacri aqua lustralis et reliqua, recte. In tecto aliquod scandulae desiderantur. Quatuor genera terrarum ad Ecclesiam spectant, in- primis ager 12. iugerum cuius census flor. 6. constituit. Deinde ad singulas domos sunt 4. iugera applicata, a quibus totidem metretae Ecclesiae654 pen­duntur: rursus sunt agri 8. sessionum, ab his cedunt Ecclesiae flor, totidem. 653 Vö. 4. jegyzet 654 Áthúzott sor 234

Next

/
Thumbnails
Contents