Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. Io in ea quis moratur. Sane parum in reficienda illa laboratur. Cives Tyrnavi- enses Patroni negligunt, imo inanes et maximos in Dedicatione sumptus subditorum convertere huc minime volunt. Nobiles in Kys Bresztovan et Fölső Locz (qui pagi ad Parochiam hanc pertinent) nec omnes Catholici, nec iuvare Ecclesiam parati. Solus Daniel Friccius645 Canonicus Strigoniensis huius loci hoc tempore Parochus conatur opem adferre. Sunt quidem debiti Ecclesiae flor, plusquam 100. sed neque sufficiunt neque tempestive extorqueri possunt. Possidet vineolam templum, calicem cum patena crucem et monstrandam argenteam, casulas 5, corporalia 2. vela et mappas nonnullas. Missale Romanum646, Rituale647 ac lapidem portatilem valde insignem. Coemeterium ex muro absque porta, campanae sunt tres. Parochia et Schola exusta fuit, commode reparata. In illa Inquilinis quidam degit. Agros Parochi integrae sessionis in territorio Kys Bresztovanensi communitas arat, pratum quod unicum est secat. Propria sylvula focum parocho conservat. Subministrantur eidem a qualibet domo duae metretae tritici, ab Inquilinis una. Item sedecima exigua. Stola, ut in vicinis pagis. In funere observa, solvunt den. 24. si fiat Sacrum, den. 50. si etiam concio flor. 1. Ludimo- deratori Catholico, praeter aliquod manipulos et medias musti quaevis domus mediam metretam tritici largitur. In Nagy Bresztovan nemo Acatholi- cus, domus 40. animae 200. circiter. In Kys Bresztovan medietas aedium et personarum quarta pars haeretica. In superiori vero Locz casae 30. animae 150. quinque familiae haeresi infectae. Nationis Sclavonicae censentur omnes, tametsi Nobiles communiter etiam linguam Ungaricam calleant. Cathed- ratici census partem mediam, relaxavj. 36. Gerenczer Gerenczer Tumulto Betleniano in censa a Tureis Ecclesia incolarum aliorumque piorum virorum subsidio praestantissime instaurata est ad Sfanctum] Martinum nominatur. Fornix ubique sublimis erectus altare insigne paratur et Cathedra. Sacristia praestans. Lapis Baptismalis novus. Venerabile Sacramentum nondum servatur. Dedicationem dominica festum S[ancti] Michaelis antecedente celebratur, in sumuntur a misera plebe ad Cives Tyrnavienses flor. 100. et amplius. Coemeterium vetus muro cinctum. Campanae 2. Vaccae et vituli 12. ad rationes templi pascuntur. Martinus Pellio civis Tyrnaviensis eidem certa quadam de causa debet flor. 230. quos senatus nescio cur denegat. Legavit 645 Friccius Dániel esztergomi kanonok, vő. KOLLÁNYI 242. 646 Vö. 147. jegyzet 647 Vö. 143. jegyzet 232