Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. integris duae metretae tritici, pullus et ova 4. Duo eiusdem prata aequi Palfi- ani depasci soliti sunt. Sedecima frumenti nobilis. Porro non solum Oppidum Szuha, verum etiam pagi Kosolna et Zvonchin huc adnumerantur. Quod ad Scholam attinet, et commoda est. Sunt aliquot discipuli et coadiutor qui ex nonnullis reculis Magistro cedentibus, tertiam partem sibi vendicat. Est vero stipendium Ludimoderatoris flor. 9. ab integra domo manipuli 4. musti modiae totidem. In his locis sunt omnes Sclavi religione Catholica imbuti, homines probi, sat miseriarum a suo Domino patiuntur. In Szuha aedes 170. personae forta 600. una cum iis qui Castellum inhabitant. Kostolna domus 90. personas 400. alit. Praeterea Anabaptistas minimum 300, una cum Infantibus. Hi pulsi Moravia, huc recepti sunt. Denique in Zvonchin numerabis casas 30. homines 120. Ca- thedraticum Szuhenses ex communi aere numerarunt. 33. Bogdanocz Bogdanocz Propter saevientem diu pestem hanc Ecclesiam non potui; Constat vero ex Visitatione ante biennium peracta et vicinorum sermone templum gaudere patrocinio S[anctorum] Petri et Pauli. Encenia vero Dominica 2 post Pascha celebrarj. Ipsa Ecclesia renovata altare majus novum, pulchrum et affabre. Tabernaculum in pariete supra modum humidum, aliud in altari parari deberet. Ciborium argenteum, crux et 2. calices cum patenis. Candelabra cuprea et lignea. Casulae 5. corporalia 2. et reliqua res lineae. Baptisterium lapideum, coemeterium et ossorium ex muro. Campanae 3. Rituale639, Portable ac Missale Romanum640. Tres vineae sunt templi necessitatibus deputatae, diligenter coluntur. Sat diu moratur hic Parochus Matthias Ripnanj641 quinquaginta annorum, vir probus admodum, ac fervans in suo munere, licet non multarum literarum. Grassante contagione strenuam praestitit operam. Domus ei habilis, agri duarum sessionum, quos ipsémét excolit. Deinde tam Bogdanocenses quam Sel- picenses et Kluchovanenses qui huc spectant, a qualibet domo metretem unam tritici, siliginis alteram, et tertiam avenae conferunt, atque gallinam. Inquilini metretam unam tritici. Sedecima commoda. Stola superiori persimilis. Aedificium Scholae ineptum. Magister peste extinctus, cuius stipendium erat flor. 6. a Communitate, a Parocho 2. Sunt omnes Catholicae Religionis. Seviente pestilentiae vi multis frustra usi super stitionibus, ad eam depellendam. Domus in Bogdanocz 50. animae 150. In Selpicz domus 25. animae 100. In Kluchovan denique 30. domus 150. animae. Cathedraticum non est missum. 639 Vő. 143. jegyzet 640 Vö. 147. jegyzet 641 Ripnani Mátyás plébános, vö. NÉMETHY 896. 230