Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. 29. Nestik Nestik Aliquando ob vicinitatem ad Szomolyan filialis, nunc ad Boleraz quia et earun- dem Monialium ditioni paret et invictu Parocho Boleraziensi auxilium praebet. Coemeterium perfectum, templum inchoatum, muri media ex parte erecti, pietate ac opera incolarum. Vinea templo addicta. Alternis fere vicibus Parochus hic divina peragit, si non pluat in novo aedifico, sin minus in casa rustica. Percipit duos mutuones tritici et a singulis domibus gallinam. Stolam ut in Boleraz. Rector itidem. Viri boni Nestikienses, vel ideo laudandi, quod sacram Deo aedem condant. Domus 40. animas 200 videre est. Cathedraticum condonavi. 30. Rossindel Rossindel Reperi Ecclesiam in honorem S[anctae] Catharinae dicatam, nunc Sfancti] Bar- tholomei Apostoli appellant, qua die patrocinium, Dedicationem vero Dominica post celebrant. Exusta a Tureis tumultu Betleniano, egregie instaurata magnis sumptibus. Sancturarium fornice, navis templi tabulato picto constat. Altare maius insigne. Tabernaculum in pariete ferreis cancellis munitum. Sacram hostiam conservat, in ciborium argenteum impositam. Lapis baptis- terij cum liquoribus sacris, occlusus. Casulae sunt 8. una valde pretiosa. Albae 6. cum humeralibus. Corporalia 3. et purificatoria lota. Vela mappae et strophiola quotquot vis. Candelabra cuprea 7. vexilla quinque. Calices 2. cum patenis argenteis, tertius aereus. Monstrantia et pacificale seu crux argentea. Portatilia 3. Missale Romanum632, Rituale633 et codex in quem nomina Bapti- zatorum inseruntur. Campanae in turrj 3. Ager 14. iugerum pro templo excolitur et vinea una. Duae aliae vineae et Ecclesiae et communitatis usui deserviunt. Joannes Dives634 e primis Collegii Pazmanianj Alumnis Parochus, muneri satis faciat. Non ita pridem absque mea introductione hic agere iussus. Nunc alioquin male non audit, nisi quod interdum mero indulgens non somnum sed arma capit et furit, increpui illum. Percipit flor. 41. et a qualibet domo etiam inquilinorum metretam tritici et gallinam. Vineam ipsémét colit. Agros mediae sessionis coloni arant. Sedecima frumenti pinquis, et vini ex uno promontorio. Baptismus den 4. funus den. 12. Missa den. 16. concio flor. 1. Matrimonij iunctio den. 24. Parochum ditiorem reddit. Scholae Magistro solvunt flor. 12. et ostiatim manipuli 4. ac mustum. Villa magna 130. aedium, animarum plusquam 500. Croatae et Sclavi mixti. Omnes Catholici. 632 Vö. 147. jegyzet 633 Vő. 143. jegyzet 634 Dives János plébános, vö. NÉMETHY 544. 228