Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. Inquilini demetunt. Pratum sat magnum iidem defalcant et convehunt. Con­fert quaelibet domus rustica Parocho duas metretas tritici puri, et avenae unam cum gallina. Addiderunt novissime centum libras carnis et 4, Urnas vi­ni. Pro baptismatis unda solvunt den. 4. a novo chrismate ad Pentecosten us­que duplum. Copulatio et trina denunciatio meretur den. 24. Sepultura den. 12. Contio flor. 1. Sedecima frumenti non ingrata. Magister Scholae Catholi­cus 4. manipulos tritici totidemque avenae sibi a colonis usurpat, a qualibet vinea mensuram musti. Pauci sunt quos erudiat discipuli. Incolae Croatae omnes. Sclavonicae linguae aeque periti. Octoginta efluxere an­ni ex quo sedem hic fixere. Probi Catholici. Domus 75. animae 400, non pau­ciores. Censum Cathedraticum commoniti exhibuerunt et inviti. 22. Nadas Nadas Parochialis fuit semper Ecclesia, nunc filialis ad Nahach cum altera absque alte­ra proprio Parocho gaudere non possit. Incolae sita non nihil extra pagum. Tabulatum aliquantulum labefactatum. Coemeterium erat ex sepibus, nunc nullum est, convehunt lapides quibus illud cingant. S[anctorum] Petri et Pau­li patrocinio laetatur. Dedicationem Dominica Rogationum celebrant. Taber­naculum sacra hostia carere solet. Baptismale apertum iussi ocludj. Quae pro Sacrificijs sunt necessaria, servantur apud aedituum commodius quam in templo, nempe calix unus cum patena argenteus, casula una, corporale mun­dum et alia. Duae praeterea casulae, plures mappae et strophiola calix con­fractus, ac certa vela, in arce Szomolyan loco tutiori deposita, campana est unica. Ossorium, Rituale613, Portable, Missale Strigoniense614, Romanum615 comparabunt. Aedes Parocho nulla; coeperant aliqua ligna erigere, intermis­sum deinde opus, cum Parochus in Nahacz degat. Agros duarum sessionum coloni precario exarant. Prata 3. A qualibet domo integrae sessionis cedunt, Parocho duae metretae frumenti, a media sessione una. Inquilini den. 12. nu­merant, nemo est qui pullum etiam non tribuat. Stola uti fere in Nahacz. Lu- dimoderator Catholicus, Schola caret, propriam casam possidet in qua pueros instruit, servit autem Domino prout rusticus. Manipulatione, ut vo­cant et collecturam percipit. Pagus Binocz huc attinet, contribuit omnia instar Nadasiensium. In funere plus, nempe den. 16. Parochus sacra non administ­rat, sed in Nadas tertia Dominica et festo. Sedecima mediocris. Multi hic Do­mini, idcirco pauperes subditi. Aliqui externi Lutherani. Domus 60. animae 300. Cathedraticum integre haud subministratum. In Binocz Catholici omnes, aedes 40. animae ducentae. 613 V6. 143. jegyzet 614 Vö. 4. jegyzet 615 Vö. 147. jegyzet 222

Next

/
Thumbnails
Contents