Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS 3. Bazin Bazin Hoc quoque templum Lutheranis Cameratici ademerunt, eodem tempore quod illud S[ancti] Georgij. Supellectilem antecessor meus Praepositus Posoniensis in foro spirituali iure obtinuit et Ecclesiae restituit, quam in ferius recensebo. Nullam penitus curam vel fabricae templi, vel Parochiae aut Parochi coetero- rumque habere Oppidani Volunt, licet admodum eos urgerem. Aiunt se omni cura solutos, posteaquam templum et eius bona Catholici occuparunt, illi viderint. Institi ut instar Civium S[ancti] Georgij Communitas per aedituos excolat, vineas templi, et eius sarta tecta curet. Nihil obtinui, quia et vineae pauciores sunt, et aliquae desertae, et animi Baziniensium plane perversi. Coeterum Bjeataej Virginis Assumptae templum dedicatum aliquando fertur, sat amplum in ara majorj insignis sculptura inaurata, non nihil per sceleratos milites labefactata est. Sacristia commoda, tabernaculum Baptisterium, sacri liquores. A reo A Stephano Illyeshazy Capella templo pro suo monumento addita multum officit, tectum enim scandulatum putrefactum, et murus vitium fecit. Monui hortatusque sum per literas Casparum Illyeshazy558 559 ut velit ex asse haeres instauret Capellam, patrui sepulchrum, ne tantum ipsi templo detrimentum adferatur. Nec factum quidquam nec forte fiet. Turris nulla, sed campanae insignes ligneis fulcris (prout in Sjancto] Georgio) impositae: ac ruinam certe minatur, nam trabes illae ac fulcra, vetustate pene consumpta sunt. Tres vineae ad rationem templum nunc ab aedituis Catholicis satis diligenter excolunt, verum pro sartis tectis illius, et necessarijs ministerijs minime sufficiunt. Erant enim complura hic beneficia, quorum fundationes, domus et vineae, quo devenerint ignoratur. Capella quaedam iuxta moenia Oppidi, deserta prorsus. Xenodochium habetur. Supellex templi 5. Calices cum totidem patenis, ac 3 ex his cuprei. Monstrantia argentea, pacificalia duo. Planetae insignes aureae holosericeae quinque. Curarunt Corporale cum purificatorio, alba, superpelliceo et aliquot mappis munda sunt. Item Missale Romanum560 librum Baptizatorum et tintinabu- la(!) nec non Organum quod Positivum nuncupari consvevit. Parochus Martinus Orszagh,561 e Collegio Pazmaniano ante triennium huc impositus, absque mea introductione: a me hoc anno Vicearchidiaconus Sub- montibus est constitutus. Annorum circiter 30. Profecit aliquantum in literis, condonator, commodus, bonis moribus praeditus. Dantur illi in paratis ab aedituo flor. 45. et frumenti 60. metretae Tyrnavienses, nec non vini Urnae 12. Stola exigua inter Catholicos perpaucos. A baptizmate den. 12. ab intro558 Vö. 557. jegyzet 559 Vö. 557. jegyzet 560 Vö. 147. jegyzet 561 Országh Márton plébános, vö. NÉMETHY 833. 205