Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS discipuli frequentant, habet is 40. flor, ab Oppido nam simul etiam Notarij partes agit. Fuit hic olim, et nunc est nidus haeresis. Cum ante motus Bocskaianos Posonien- ses Praedicantem non haberent huc excurrebant et sepeliebantur, quo circa coemeterium dilatari erat necesse. Parum hic Parochus in rebus fidei proficiet, quam diu Praedicans morabitur: quod alijs quoque in locis pari ratione in- tellige. Dominus quidem huius Oppidi Franciscus Keglovich ut-pote Catholicus, Praedicanti non favet, verum Provisor suus haereticus, eum detinet. Croatae, Sclavi, et Germanj sunt incolae, illi Catholici, paucis exceptis, admodum frigidi, pigrique. Infantes per Praedicantem curant interdum baptismo: rarissime ac vix ad Pascha sacram confessionem obeunt. In coemeterio omnes promiscue sepeliuntur, et campanis pulsatur. Praedicans Germanus Lutheránus et domum possidet in qua concionatur, et vineam hortensem, stipendium quoque ac stolam duplo maiorem quam Parochus Catholicus. Lu- dimagistro nunc Lutheranj sunt destituti. Domus ultra 100. animae 600. Cathedraticum non solverunt, debebunt sane. 2. SzentGyörgy SzentGyörgy Paucis annis ante Ecclesia per Cameram Suae Maiestatis Lutheranis adempta S[ancti] Georgij Martyris patrocinio gaudet, unde Oppidum quoque nomen accepit. Sat insigne templum, amplum, fornice munitum. Altaria aliquot cum tabulis et picturis. Tabernaculum Venerabilis Sacramenti. Baptisterium et Organum habetur. Item Sacrae reliquiae ac intertae, nempe caput integrum quod imius et undecim millibus Virginum esse Parochus aiebat, et os aliquod Sacrum brachio argenteo inaurato inclusum. Casulae sunt duae novae, et 2. veteres, antipendia tria quartum ex suggestu pendet. Albae 2. cum humeralibus et cingulis mappae paucae, corporale cum purificatorio mundo, calix unum tantum, cum patena, argenteus et Thuribulum(!) cum navicella argenteum. Missale Romanum554, Rituale555 cum libro Baptizatorum. Campanae plures insignes, ligneis fulcris innixae, Pars templi, velut Capella priscorum Comitum de S[ancto] Georgio tumulus. Alia Capella extra templum in coemeterio clausa semper est et vacua. Duodecim vineae spectant ad Ecclesiam, quarum Cives curam gerunt, indequae sarta tecta templi et ejus ministris stipendia provident. Fuere hic olim 8. beneficia seu altaria, ad quas(!) vel aliquae ex his, vel aliae etiam vineae dubio procul pertinebant. Parochus Casparus Beniczky556 Liptoviensis, huc ab initio adempti templi collocatus, annorum forte 45. doctrinae nonnullae, in concionibus acceptus. Ignarus linguae Germanicae, hoc loco opportunae. Nunc bene alias audit, nisi 554 Vő. 147. jegyzet 555 Vö. 143. jegyzet 556 Beniczky Gáspár plébános, vö. NÉMETHY 492. 203