Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. 548 ampullae et duae campanae. Missale Romanum nunc primum comparatum, et librum Baptizatorum. Domus Parochialis sat commoda quae in dominio Detrekőensi sola caret agro nescio quo casu aut errore. Pratum est sat amplum cuius falcatura communitati incumbit. Datur Parocho ab integra sessione frumenti cub. 1 a media cub. Vl, gallina una et den. 4. et a qualibet mulgili vacca, casei libra una vel den. 5. quod quidem antea usus non obtinuerat. Inquilini den. 16. qui aedes non habent den. 10. solvunt. Sedecima in tribus hisce pagis nobilis. Stola ut in Malaczka, a baptizmate tantum minus nempe den. 8. Parochus Georgius Baymoci,548 549 eodem natus loco, sexagenarius, vir bonus ac simplex, vino tamen uti senes solent, delectatur, et Breviarium non semper recitat. In tumulto Bocskaiano in Sarnocza, haidones ei et auriculas et membrum genitale penitus amputarunt. Manet hic a pluribus annis. Nuper altercatus cum Officiali Baziniensi plagas, Officialis intulit, quare citatus is a Domino Vicario fuerat, ego tandem rem totam composui. Scholae Magister Hyeremias Laszanj, Catholicus, maturus vir; percipit hic flor. 3. et tempore convectionis frugum aliquot manipulos a singulis colonis. A funere den. 8. a pueris quos circiter 8. instruit more solito. Est Pernek agris in sylvis copiosus pagus, omnes sunt religioni Catholicae addicti. Domus 40. animae forte 200. Sacram confessionem et communionem diebus solennissimis non negligunt. Cathedraticum quoque exolverunt animi invito. 25. Konha Konha Olim Parochia et fundus Parochialis erat, nunc est filialis ad Pernek S[ancti] Nicolai nomine insignita. Patrocinium eo die peragitur Dedicationem Dominica ante Adventum celebrari iussi, nam in Adventu saltus et convivia, uti rusticis in Dedicatione Ecclesiarum factitare moris est, et non decent. Sacristiam curavi erigi. Secundum quoque altare construetur. Sunt templo tria iugera terrae. Calix cum patena Missale Romanum550, Portatile, tres casulae, stolae 3. manipuli duo, albaque cum amictu, cingulo, superpelliceo, vela 3. et unum oblongum corporale cum purificatorio mundo et palla, mappae 5. antipendium unum, ampullae staneae, campanae duae consecratae. Tabernaculum, Baptisterium recte habetur. Aedes Parocho hic nullae, nec fundus, nec pratum. Coloni solvunt et inquilini omnia ut in Pernek. Tertio die Dominico et festo Parochus hic sacris operatur. Ludimagister uno flor, plus, quam in Pernek percipit. Erat(!) hic antea nonnulli haeretici: iam, Dei beneficio fidem Catholicam recepere. Res mira 548 Vö. 147. jegyzet 549 Baymoczi György plébános, vö. NÉMETHY 475. 550 Vö. 147. jegyzet 200